# Adversus Nationes Libri VII 7.1.18-19

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.18 to 7.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.18

18.1. Et quoniam nobis in manibus hostiarum sermo versatur, quae causa, quae ratio est, ut cum dii inmortales - sint enim et per nos licet quicumque esse creduntur - sint unius sententiae vel unius debeant esse naturae, generis et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur e legibus? 2. Quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut ille tauris deus, haedis alius honoretur aut ovibus, hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis, hic virginibus bubulis, capris ille cornutis, hic sterilibus vacculis, at ille incientibus scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter vero animantibus masculinis? 3. Si enim honoris et reverentiae causa mactantur dis hostiae, quid refert aut interest, cuius animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque ponatur? An numquid alterius alteri minus gratior et iucundior sanguis est, alteri vero alterius voluptatem infundit et gaudium? Aut, ut fieri moris est, observationis alicuius | f. 143b | et religionis metu ille caprina abstinet se carne, porcinum alius execratur attactum, huic ovilla fetulenta sunt viscera, ac ne stomachum fatiget invalidum, hic bubulam duritiem vitat et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit? 19.1. "Sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est vulgique a cognitione dimota". - Non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant vel quid contineant leges; sed si vicerit ratio atque obtinuerit veritas, differentiam generum nullam in diis esse neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solvi necesse est [nonne] rationes has omnes et stultissimis creditas opinationibus comprobari, inveniri? 2.Sapientium virorum non advocabo sententias, qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum quaero, an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctum esse deorum genus, mares ac feminas hos esse et ad generandos fetus convenientium membrorum dispositione formatos? 3. Sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura praescribunt: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis atras conveniat nigerrimasque mactari? 4. "Quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est ac felix hilaritate candoris, at vero diis laevis sedesque habitantibus inferas color furvus est gratior et tristibus suffectus e fucis". 5. - Sed si rursus optinuerit | f. 144 | ratio, inferorum penitus cassum esse nomen et vacuum neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia opinionem necesse est id quoque frustrari quam super atris pecudibus habetis divisque subterreis. 6. Quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos. Fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum quae non sunt ulli perhibeantur esse cultores?

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
