# Adversus Nationes Libri VII 7.1.22-23

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.22 to 7.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.22

22.1. Ergo si haec cassa sunt nec rationis alicuius habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa inanis est ratio. Etenim qui potis est habere idoneam id quod sequitur causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse repperiatur et vacuum et nulla soliditate firmatum? 2. "Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et feta, at Minervae virgini virgo caeditur vitula, nullis umquam stimulis <in> nullius operis excitata conatus". - Atquin nos arbitramur nec virginem virgini oportuisse mactari, ne virginitas violaretur in pecude, qua dea plurimum pollet, nec Telluri gravidas atque fetas ob honorem fecunditatis ipsius, quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper fecunditate procedere. 3. Nam si, quia virgo Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari, et quod Tellus est mater, consimiliter gravidis accipienda est scrofis, ergo et musicis Apollo, quod musicus, et quod medicus Aesculapius, medicis, et quod faber Vulcanus est, fabris, et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari. 4. Quodsi dicere istud insanum est aut ut mediocriter pronuntiem brutum, multo illud maioris amentiae est, fetas iugulare Telluri, quod sit fetibus gravior, Minervae castas et virgines, quia &iexcl;D sit | f. 145b | pura, virginitatis intactae. 23.1. Nam quod dici a vobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos, alios autem malos et ad nocendi libidinem promptiores, illisque ut prosint, his vero ne noceant sacrorum sollemnia ministrari, quanam istud ratione dicatur, intellegere confitemur nos non posse. 2. Nam deos benignissimos dicere lenesque habere naturas, et sanctum et religiosum et verum est, malos autem et laevos, nequaquam sumendum est auribus, ideo quoniam divina illa vis ab nocendi procul est dimota et disiuncta natura. 3. Quicquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum videndum est et ab dei nomine longissima debet differitate seponi. 4. Itaque ut vobis commodemus adsensum, destrarum sinistrarumque rerum deos esse fautores, ulla nec sic ratio est, cur alios alliciatis ad prospera, alios vero ne noceant sacrificiis conmulceatis et praemiis: primum quod di boni male non queunt facere, etiam si nullo fuerint honore mactati; quicquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: malus vero conprimere suam ferociam nescit, quamvis gregibus mille et mille alliciatur altaribus. 5. Neque enim in dulcedinem vertere amaritudo se potest aut ariditas in umorem, calor ignis in frigora aut quod rei cuicumque contrarium est id quod sibi contrarium est in suam sumere atque inmutare naturam. 6. Ut si manu viperam mulceas, venenato blandiaris aut scorpio, petat illa te morsu, hic contractus aculeum figat, nihilque illa prosit adlusio, | f. 146 | cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitentur irarum sed quadam proprietate naturae: ita nihil prodest promereri velle per hostias deos laevos, cum sive illud feceris sive contra non feceris agant <secundum> suam naturam et ad ea quae factitant ingenitis legibus et quadam necessitate ducantur. 7. Quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in viribus et suis in qualitatibus permanere. 8. Nam si bonis ut prosint res divina conficitur, malis autem ne noceant isdem rationibus supplicatur, sequitur ut intellegi debeat, nihil dexteros profuturos nulla si acceperint munera fierique ex hoc malos, malos autem si acceperint nocendi posituros mentem fierique ea hoc bonos: atque ita perducitur res eo ut neque hi deateri neque illi sint ]aevi aut, quod fieri non potest, utrique ipsi sint deateri et utrique iterum laevi.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
