Latin
Book 7
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.24
Not analysed yet
24. 1. Esto, concedatur infelicissimas pecudes non sine aliquo religionis officio divorum apud templa mactari et quod ex usu consuetudinis factum est rationis alicuius causam aliquam continere: sed si magnificum videtur atque amplum iugulare diis tauros, si inlibata, si solida concremari animantium viscera, quid sibi reliqua haec volunt magorum cohaerentia disciplinis quae in sacrorum reconditis legibus pontificalia restituere mysteria et rebus inseruere divinis? 2. Quid, inquam, sibi haec volunt: 'apexaones', 'hirciae', 'silicernia', 'longavi'? Quae sunt nomina et farciminum genera, hirquino alia sanguine, comminutis alia inculcata pulmonibus. |f. 146b |Quid 'taedae', quid 'neniae', quid 'offae' non vulgi set quibus est nomen appellatioque 'penitae'? 3. Ex quibus quod primum est, in exiguas arvina est miculas catillaminum insecta de more, quod in secundo situm est, intestini est perrectio, per quam proluvies editur sucis pereasiccata vitalibus. 'Offa' autem 'penita' est cum particula visceris cauda pecoris amputata. Quid 'polimina', quid 'omenta', quid 'palasea' sive ut quidam cognominant 'plasea'? 4. Ex quibus est nomen 'omenti' pars quaedam, quo receptacula ventrium circumretita finiuntur, bovis cauda est 'plasea' siligine et sanguine delibuta, 'polimina' porro sunt ea quae nos proles verecundius dicimus, a volgaribus autem adsolent cognomine testium nuncupari. 5. Quid 'fitilla', quid 'frumen', quid 'africia', quid 'gratilla', 'catumeum', 'cumspolium', 'cubula'? Ex quibus duo, quae prima, sunt pultium nomina sed genere et qualitate diversa, series vero quae sequitur liborum significantias continet; et ipsis enim non est una eademque formatio. 6. Non enim placet 'carnem strebulam' nominare, quae taurorum ex coaendicibus demitur, pulpamenta non assa, quae in veribus exta sunt animata prius et torrefacta carbonibus, non salsamina denique, <quae> sunt una commiatio quadrinis copulata de frugibus; non similiter 'fendicas', quae et ipsae sunt hirae, quas plebis oratio illas solet cum eloquitur nuncupare, non ratione eadem et 'rumas', quae sunt prima in gurgulionibus capita, qua et deicere cibos et referre natura est ruminatoribus |f. 147 |saeculis; non 'magmenta', non 'augmina', non mille species vel sanguinaminum vel fitillarum, quibus nomina indidistis obscura vulgoque ut essent augustiora fecistis.