# Adversus Nationes Libri VII 7.1.25-26

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.25 to 7.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.25

25.1. Si enim quaecumque ab hominibus fiunt maximeque in re sacra debent habere suas causas nec sine ratione est quicquam in negotiis omnibus atque in omni administratione faciendum: edissertate nobis et dicite, quae sit causa, quae ratio, ut haec etiam diis dentur sacrisque adoleantur altaribus. 2. In hoc enim diutius loco huic causae vel maxime necessario inmoramur insistimus inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus deo sit, quid cum libis, quid diversis cum fartibus, confectionis iure ex multiplici atque inpensarum varietate conditis. 3. Opiparis numina cenis adficiuntur aut prandiis, ut <in>numeras conveniat excogitare his dapes? aversionibus stomachorum laborant et ad expellenda fastidia saporum varietas quaeritur, ut modo his assa, modo cruda ponantur, semicocta et modo semicruda?. 4. Quod si omnes has partes quas 'praesicias' dicitis accipere dii amant suntque illis gratae vel voluptatis alicuius vel dulcedinis sensu, quid intercedit, quid prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis? 5. Quae causa, quae ratio est, ut 'caro strebula' separatim, ruma, cauda, et 'plasea' separatim, hirae solae omentumque solum 'augmentorum' adiciantur in causama Pulmentorum varietatibus adficiuntur dii caelites, ut fieri mos est post cenarum ditium et locupletium saginas, frustilla haec parvula pro suavibus mateolis | f. 147b | sumunt, non quibus famem sedent sed ut palati admoneant otium seque ipsos pleni <ad> adpetitum voracitatis instigent? 6. O deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis intellecta naturis, siquidem ut prosint testiculis pecudum redimuntur et rumis neque prius iras atque animos ponunt nisi sibi adoleri paratas conspexerint 'nenias offasque' reddi 'penitas'. 26.1. Sequitur, ut de thure deque mero aliquid sine ulla nimietate dicamus. Copulata enim et mixta sunt caerimoniarum et haec genera cultumque adhibentur in plurimum. 2. Ac primum illud a vobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure, unde aut quo tempore nosse illud aut scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis dandum aut eorum acceptissimum voluntati. 3. Novella enim propemodum res est neque annorum inexplicabilis series, ex quo eius notitia profluait in has partes et delubris meruit interesse divinis. 4. Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis quidnam esset thus scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris posita nulla eius mentio repperitur, neque genetrix et mater superstitionis Etruria opinionem eius novit aut famam, sacellorum ut indicant ritus, neque quadringentis annis quibus Albana res viguit in usum cuiquam venit, sacra cum res fieret, neque ipse Romulus aut religionibus artifex in comminiscendis Numa aut esse scivit aut nasci, ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum sollemnium munia. 5. Unde igitur coepta est usur| f. 148|patio eius adsumi, aut in antiquam et veterem consuetudinem quaenam inruit novitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit locum sumeret in caerimoniis primum? 6. Nam <si> sine thure religionis officium claudicat necessariaque vis eius est quae propitios faciat mitesque hominibus caelites, peccatum est ab antiquis, quinimmo piaculis plena vita omnis illorum fuit, qui quod maxime conveniens deorum fuerat voluptati per incuriam neclexere libare. 7. Sin autem temporibus priscis neque homines neque dii huius thuris expetivere materiam, conprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod neque antiquitas necessarium credidit et sine ullis novitas rationibus appetivit.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
