# Adversus Nationes Libri VII 7.1.34-35

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.34 to 7.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.34

34.1. "Unde igitur fluxit vel ex quibus enata est causis opinionum haec pravitas?". - Ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines quidnam sit deus scire, quidnam ait vis eius, natura substantia qualitas, utrumne habeat formam an nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid an non agat, vigiletne perpetuo an aliquando solvatur in somnos, currat sedeat ambulet an ab huiusmodi motibus et cessatione sit liber, haec omnia ut dixi nequeuntes scire neque ratione aliqua pervidere in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex se fingerent et qualis sibi natura est et illis talem darent actionum, rerum voluntatumque naturam. 2. Quodsi animal cernerent nullius esse se pretii nec inter formiculam plurimum seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quicquam se habere commune cum superis et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent. 3. Nunc vero quia cernunt ora oculos capita buccas | f. 152 | auriculas nasos ceterasque se alias membrorum gerere ac viscerum portiones, et deos existimant eadem ratione formatoa habitumque illos suum compagine in corporea continere; 4. et quia gaudere laeta re maestosque se fieri tristioribus conspiciunt causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere et ex minus laetis animorum contractione conduci; 5. adfici se ludis, putant et caelitum mentes ludorum delectatione mulceri; et quia illis se volup [sic!] est lavacrorum refovere caldoribus, et superis ducunt lavationum esse munditias gratas; 6. vindemiamus nos homines, - et deos rentur et credunt suas ducere atque agitare vindemias; 7. dies nobis natalicii sunt, et potentias caelites dies autumant habere natales. 8. Quodsi possent adscribere valetudines a aegritudines et corporales diis morbos, non dubitarent eos lienososi, lippulosi atque enterocelicos dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi fiunt saepe et ingentium gricenearum magnitudine ponderosi. 35 [or 49].1. Age nunc summatim, quoniam sermo prolatus est et perductus in haec loca, singularum partium oppositionibus comparemus, utrumne vos melius rebus de superis sentiatis an potius nos multo et honoratius opinemur et rectius quodque rei divinae suam praestet atque attribuat dignitatem. 2. Ac primum vos deos, quos in rerum natura vel arbitramini esse vel creditis quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas, profitemini esse natos et ea masculorum feminarumque seminibus conventionum progenitos lege. 3. At vero nos contra, si modo dii certi sunt | f. 152b | habent que huius nominis auctoritatem potentiam dignitatem, aut ingenitos esse censemus - hoc enim religiosum est credere - aut si habent nativitatis exordium, dei summi est scire, quibus eos rationibus fecerit aut saecula quanta sint, ex quo eis adtribuit perpetuitatem sui numinis inchoare. 4. Vos habere sexus deos aliosque ex his marefi, feminini generis alios esse censetis: nos potentias caelites discretas esse sexibus abnegamus, quoniam discrimen huiusmodi terrenis animantibus datum est, quas coire, quas generare auctor voluit rerum substituendis per libidinem prolibus. 5. Vos hominum similitudinem gerere et mortalium vultibus existimatis esse formatos: nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est corporis, et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili adseveratione iuramus. 6. A vobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus, cum audimus nos ista, quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium conparatas.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
