# Adversus Nationes Libri VII 7.1.36-37

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.36 to 7.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.36

36 [or 50].1. Discordias alios ex his vos, alios dicitis qui pestilentias inrogent, alios qui amores, qui furias, alios vero qui praesint bellis et sanguinis effusione laetentur: - at vero nos contra ab ingeniis numinum <istius modi res> iudicamus esse disiunctas, aut si sunt qui haec mala miserrimis inferant fiubiciantque mortalibufi, ab deorum contendimus procul esse natura nec sub huius nominis praedicatione ponendos. 2. Irasci et perturbari vos numina ceterisque animorum adfectibus | f. 153 | mancipata esse atque obnoxia. iudicatis: nos huiusmodi motus alienos existimamus ab hic esse; sunt enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium functiones. 3. Vos pecorum sanguinea vos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abiciant iras. 4. Vos mero, vos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium iudicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo aut ea roribus exiguis vini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum. 5. Vos aeris tinnitibus et tibiarum sonis, vos equorum curriculis et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari et adfici iras que aliquando conceptas eorum satisfactione molliri: 6. nos inconveniens ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui gradibus mille genus omne virtutum perfectionis transierint summitate in voluptatibus habere atque in deliciis [esse] res eas quas homo sapiens rideat et quae non aliis videantur continere aliquid gratiae quam infantibus parvulis et trivialiter et populariter institutis. 37 [or 51].1. Haec cum ita se habeant cumque sit opinionum tanta nostrarum vestrarumque diversitas, ubi aut nos impii aut vos pii, cum ex partium sensibus pietatis debeat atque inpietatis | f. 153b | ratio ponderari? Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit quod pro deo veneretur aut qui pecus trucidat innoxium sacrisque incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse divinis. 2. Opinio religionem facit et recta de diis mens, ut nihil eos existimes contra decus propriae sublimitatis appetere. Cum enim cuncta quae his dantur sub oculis hic nostris videamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est pervenire nisi opiniones diis dignas et eorum convenientissimas nomini? 3. Haec sunt dona certissima, sacrificia haec vera; nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
