# Adversus Nationes Libri VII 7.1.38-39

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.38 to 7.1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.38

38 [or 35].1. "Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae sibi volunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse civitatibus nationibusque discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione placatos indignationum posuisse fervores et in habitum laetiorem statum caeli tempestatumque mutasse? 2. Quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his tamen et curiosa observatione repetitis superorum conquievisse terrores et ad hominum curam familiaritatemque revocatos? 3. Quotiens, vatum iussia haruspicumque responsis postquam divina res facta est et ex gentibus | f. 154 | transmarinis acciti dii quidam delubraque his facta et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium aversi sunt periculorum metus et gravissimi hostes pulsi et amplificata res publica est et victoriarum frequentibus gaudiis et provinciarum possessione conplurium? 4. Quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent. Si ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt vertunturque in prospera ea quae videbantur adferre terrores: manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri voluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi". 39 [or 36].1. Ventum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, ventum rei ad cardinem, ventum veram atque ad iunctissimam quaestionem, in quam convenit ut debeamus inspicere formidine superstitionis amota et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint quos saevire adseveratis offensos reddique sacrificiis mites an sint longe aliud et ab huius vi debeant et nominis et potentiae segregari. 2. Non enim imus infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a vobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Iovi maximo fierent, patremfamilias quendam, antequam inciperent res agi, servum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum virgis | f. 154b | et ea more multasse post patibuli poena. 3. Ludis dein [dein] terminatis profligatisque curriculis non multi post temporis spatium civitatem occepisse pestilentia vastari, cumque dies adderet malum malo gravius, catervatim et populus interiret, rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iovem per insomnium dixisse, uti ad consules vaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri civitati, si ludis sua religio redderetur et ea integro rursus curiosa observatione procederent. 4. Quod cum ille facere minime curasset, vel quod esse vanum suspicaretur insomnium nullamque habiturum apud audituros fidem vel quod ingenitae humilitatis memorpotestatis tantae fugeret et formidaret accessum, cunctatori redditum inimicum Iovem filiorum obitum inrogavisse pro poena. 5. Mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius inprobati, obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum insomnique exposita visione flammas evolavisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta et spectaculis adhibitam gravem curam et priorem populo redditam sanitatem.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
