# Adversus Nationes Libri VII 7.1.40-41

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.40 to 7.1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.40

40 [or 37].1. Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam civitatis et reipublicae duris, vel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens, vel quae hostes validi et ad periculum libertatis aufcrendae proeliorum prosperitate iam proximi, iussis et monitis | f. 155 | vatum transmarinis ea gentibus quosdam deos accitos magnificisque honoratos templis et luis sedasse flagrantiam et viribus hostium fractis frequentissime triumphatum et auctos imperii fines innumerasque provincias sub leges vestri cecidisse dominatus. 2. Sed neque hoc nostram conscientiam fugit lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine multaque in hoc alia, Iovis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus provolutum. Responsum deinde ab haruspicibus editum, res scaevas tristissimas que portendi ab incendiis, caedibus, ab legum interitu et ab iuris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus atque ab impia coniuratorum manu. 3. Sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Ippiter rursus altiore in culmine figeretur orientalem conversus ad cardinem radiisque oppositus solis. Adfuisse dicto fidem: nam subrecto culmine cónversoque ad solem signo patuisse res abditas et reserata in maleficia vindicatum. 41 [or 38].1. Habent quidem miraculi speciem - quinimmo habere creduntur - cuncta ista quae dicta sunt, si ita ut sunt prompta humanum veniant ad auditum, nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum quemadmodum dicitur fronte perstringere aures possit et veritatis similitudine circumvenire. Ceterum si penitus intueri res factas, personas et personarum volueris voluntates, nihil esse repperies diis dignum et, quod saepe iam dictum est, quod ad huius nominis speciem dignitatemque referatur. 2. Quis est enim primum qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur | f. 155b | eculeis avocarique se genere hoc ludicri iucundissimum duceret? Immo illum fuisse quis est qui adsentiatur Iovem, quem deum principem dicitis et rerum quaecumque sunt conditorem, qui spectatum proficisceretur e caelo cantherios de velocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate voluisset, eos tamen gauderet transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in voluptatibus habuisset quas homo quivis lautus nec ad studium plenae gravitatis ac ponderis eruditus puerilia duceret atque aspernaretur ut ludicra? 3. Quis est, inquam, qui credat, repetamus ut adsidue hanc vocem, generis eum fuisse divini, qui, quoniam ludis actus per circi est spatium meritorum poenas et supplicia redditurus, ira exacerbatus ardesceret seseque ad vices adcingeret ultionis? 4. Si enim nocens servus atque illa fuerat animadversione puniendus: qui debuit Iuppiter indignatione aliqua commoveri, cum ageretur iniuste nihil, immo cum nocens caput poenis convenientibus plecteretur? 5. Sin autem inmunis ab scelere neque ulli obnoaius crimini: vitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subvenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesivit et pati quod inprobabat et ab aliis poenas suae permissionis exigere. 6. Et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiavit in praesule, quia crucis | f. 156 | ad poenas per circi actus est medium virgis dilaceratus et flagris?

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
