# Adversus Nationes Libri VII 7.1.48

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.48

46 [or 43].1. "Sed si deus, inquit, non erat, cur e navi postquam extulit sese <et> Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit et viderier ut ante desiit?. - Possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis?". 2. - Vos pronuntiate, vos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum. Vestra cum res ista sit deque vestro numine vestraque et religione tractetur, vestrum est potius edocere vestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras velle quam exaudire sententias nostraque easpectare decreta. 3. Nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit et visum est, quod historiae prodidere omnes et ocularum sensibus est conprehensum? Hanc tamen scilicet colubram validissimi corporis et prolixitatis inmensae aut, si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus, aut si quod aliud nobis usus vocamen | f. 159b | obtulerit aut ampliatio sermonis ecfinxerit. 4. Si enim repsit ut coluber non pedibus se ferens neque suas subexplicans itiones sed ventre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum <corium> suffectionibus varium, si os dentibus horridum et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus quam generis eum dicere fuisse terreni, quamvis fuerit inmanis et nimius, quamvis illum ab Regulo exercitus vi caesum longitudine corporis et robore anteiret? 5. "Sed aliud nos remur et labefactamus et destruimui veritatem". - Ergo vestrum est explicare quidnam ille fuerit vel cuius generis, nominis et qualitatis cuius. Nam deus esse qui potuit, cum haberet ea quae diximus, quae dii habere non debent, si cogitant dii esse et vocaminis huius eminentiam possidere? 6. "Tiberinam postquam ad insulam repsit, nusquam continuo apparuit: qua ea re numen fuisse monstratur". - Possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicuius obstaculum, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis aut ea molibus inaequaliter aggeratis successus quidam et fornices, in quos intulit se raptim circumscripto tuentium visus? Quid enim, si flumen transilivit? quid, si transnatavits quid, si silvarum densitatibus se dedit? Argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod ab oculis sese properata omni festinatione subtrait, eam deum non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
