Latin
7.1.49 to 7.1.50
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.49-50
Not analysed yet
47 [or 44]. 1. "Sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius adventum pestilentiae vis fracta est |f. 160 |et populo salus est reddita Romano?" . -2. Referimus et nos contra: si ex libris fatalibus vatumque responsis invitari ad urbem deus Aesculapius iussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumem que praestaret, et venit non aspernatus, ut dicitis, colubrarum in formam conversus: cur totiens Romana civitas mali huius afflicta est cladibus, totiens aliis aliisque temporibus dilacerata, vexata est et innumeris stragibus civium minor facta est milibus? 3. Cum enim deus adcitus in hoc esse dicatur, ut omnino omnes causas quibus pestilentia conflabatur averteret, sequebatur ut civitas intacta esse deberet flatuque a noxio inmunis semper innocuaque praestari. 4. Atquin videmus, ut superius dictum est, saepenumero his morbis cursus eam vitae habuisse funestos nec dispendiis levibus esse populi fractas debilitatasque virtutes. 5. Ubi ergo Aesculapius fuit, ubi ille promissus oraculis venerabilibus? Cur templa post condita sibique exaedificata delubra diutius +habere perpessus est bene meritae civitatis luem, cum in id esset adcitus, ut et malis mederetur instantibus nec sineret in futurum tale aliquid quod metueretur inrepere? 48 [or 45]. 1. Nisi forte aliquis dicet "minoribus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis iam moribus et inprobabilibus viveretur, opem autem contulisse maioribus, quod innoxii fuerint et ab omni scelerum contagione dimoti". 2. -Quod ratione cum aliqua et audiri forsitam potuisset et dici, si aut in temporibus |f. 160b |priscis omnes essent usque ad unum boni aut sequentia tempora malos omnes generarent et nulla diversitate discretos. 3. Cum vero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in civitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis voluntatibus moribus tamque potuerint in prioribus saeculis quam in novellis aetatibus boni simul malique existere, stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales.