# Adversus Nationes Libri VII 7.1.51-53

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.51 to 7.1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.51

4. Si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum novellorum, et propter antiquos malos boni aeque maiores non debuerant mereri benivolentiam numinum: sin propter bonos priscos mali etiam conservati sunt prisci, et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamvis esset inprobabilis, protegi. 5. Aut ergo iam fracta atque inminuta vi morbi anguis ille perlatus famam conservatoris adsumpsit, cum nihil omnino commoditatis attulisset, aut fatalia dicenda sunt carmina multum veris aberravisse praesagiis, cum remedium ab his datum non deinceps cunctis sed auailio fuisse uni tantum repperiatur aetati. 49 [or 46].1. "Sed et Magna, inquit, Mater accita ea Phrygio Pessinunte iussis consimiliter vatum salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit. 2. - Nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est et gloriosis inlustribusque victoriis decus urbis restitutum est pristinum et imperii fines longe lateque porrecti et innumeris gentibus civitatibus populis libertatis ius raptum est et iugum | f. 161 | servitutis inpositum, multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen maiestatemque fundarunt". 3. - Si verum locuntur historiae neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, adlatum ex Phrygia nihil quid aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla inpressione qui posset, coloris furvi atque atri, angellis prominentibus inaequalis, et quem omnes hodie ipso illo videmus in signo oris loco positum, indolatum et asperum et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem. 50 [or 47].1. Quid ergo dicemus? Hannibalem illum Poenum, hostem potentem ac validum, sub quo anceps et dubia res Romana contremuit et magnitudo trepidavit, lapis ea Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum suique esse dissimilem fecit? 2. Et quod rursus exsilivit ad imperii columen et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum viribus, nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quicquam est scientia militari aut rerum experientia conlatum? 3. Lapis aliis vires, aliis roboris infirmitatem dedit, hos secundis praecipitavit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas? Et quis hominum credet terra sumptum lapidem, sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri, <parvi> corporis , deum fuisse matrema aut qui rursus accipiat - hoc enim solum restat - numinis alicuius habitasse | f. 161b | vim silicis fragmentis <ignis> more subiectam venisque in eius abstrusam? 4. "Et unde parta victoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat numen?". - "Sedulitate possumus dicere ac virtute pugnantium, usu tempore consilio ratione, fato etiam possumus et reciproca varietate fortunae". 5. Sed si auxilio lapidis res facta est melior et felix reciperata victoria est, ubinam Mater Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantis que exercitibus caesis inclinata est res summa et ad ultimae labis periculum venit? Cur non minaci forti se obtulit? cur impetus tantos belli non prius fregit ac reppulit quam immanes ac * inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis et exhaustis rueret vita ipsa paene vitalibus? 6. "Advecta enim nondum nec favorem fuerat ut comrmodaret rogata". - Esto: sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit spontanea semper opitulatione subveniens. "Hostem pellere ac fugare non potuit multo adhuc mari terrisque ab Italia discreta". - Sed deo, si deus est, longum nihil omnino est, cui punctum terra est et sub nutu omnia constituta.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
