# Adversus Nationes Libri VII 7.1.54-55

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.54 to 7.1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.54

51 [or 48].1. Sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso numen in lapide: - et mortalium quisquam est, quamvis ille sit credulus et facillimas aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam iudicet fuisse aut tempore illo deam aut hodie dici appellarique debere, quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque | f. 162 | cultores, provinciis ab humilioribus migret, potentioribus populis ditioribusque se iungat? 2. Verum bellicas res amet interque esse desideret pugnis caedibus mortalitatibus et cruori. Si deorum est proprium, si modo sunt veri et quos deceat nuncupari vi vocis istius et potentia nominis, nihil facere malitiose, nihil iniuste hominibusque se cunctis una et parili gratia sine ulla inclinatione praebere, generis eam fuisse divini quisquamne hominum <credat> aut habuisse aequitatem diis dignam, quae humanis sese discordiis inserens maiorum opes fregit, aliis se praebuit exhibuitque fautricem, libertatem his abstulit, alios ad columen dominationis erexit, quae ut una civitas emineret in humani generis perniciem nata, orbem subiugavit innoxium? Christian Latin Arnobius The Latin Library The Classics Page

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
