# Adversus Nationes Libri VII 7.1.6-8

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.6 to 7.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.6

6.1. Sed concedamus, ut vultis, perturbationem huiusmodi familiarem diis esse placandique eius causa res divinas fieri et sacrorum sollemnia celebrari: quando ergo conveniat adhiberi haec munia vel in tempore quo dari? 2. Antequam sunt irati et perciti an cum fuerint moti ipsisque in indignationibus constituti? Si ne sumant animos, occurrendum est his ante, feras nobis proponitis, non deos, | f. 137 | quibus, ne saeviant concitatae et cavearum discutiant claustra, obiectari moris est escas in quas rabide saeviant et cupidinem vexationis inclinent. 3. Sin autem iam fervidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista sacrificiorum oggeritur, non inquiro, non exigo, an illa laeta et sublimis magnanimitas numinum homunculorum offensione moveatur habeatque pro vulnere, si quid animal caecum atque in nubibus semper ignorationis incedens dissignaverit, dixerit quo illorum minueretur auctoritas. 7.1. Sed neque illud dici aut audire deposco, quas irarum in homines habeant dii causas, ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri: numquid aliquas leges sanxere aliquando mortalibus constitutum que est ab his umquam, quid eos agere conveniret vel quid non, quid consectari, quid fugere, vel coli se saltem quibus rationibus cuperent, ut aliter quam imperaverant gesta ultionibus persequerentur irarum contemptique se vellent de audacibus et transgressoribus vindicare? 2. Ut opinor, ab his numquam neque constitutum est aliquid neque sancitum, quoniam nec visi aliquando, neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione dinosci. Quaenam est ergo iustitia, ut eis ob aliquas causas irascantur dii caelites quibus neque se ease monstrare aliquando dignati sunt neque ullas dederint aut imposuerint leges quas coli ab his vellent et inviolabili obsecutione servari? 8.1. Sed hoc ut dixi praetereo et silentio patior abire donatum. Unum illud prae omnibus quaero: quae causa est, ut si ego poreum occidero, deus mutet | f. 137b | adfectum animosque et rabiem ponat, si gallinulam, vitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro, oblivionem inducat, iniuriae et ab sensu penitus offensionis abscedat? 2. Quid ad eius dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cuius est anser, caper aut pavus, ut ea eius cruore medicina adhibeatur irato? 3. Ergone iniurias suas dii vendunt atque ut parvuli pusiones, <ut> animos parcant abstineantque ploratibus, passerculos pupulos eculeos panes accipiunt, quibus avocare se possint, ita di inmortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos ponant et in gratiam suis cum offensoribus redeant? 4. Atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere quod motibus exagitentur irarum, sine ullis praemiis nullisque mercedibus iras atque animos ponere et peccatoribus delicta donare. 5. Hoc est enim proprium numinum, liberales venias et concessiones habere gratuitas. Quod si fieri non potest, sapientius multo est pertinaciter eos in offensione durare quam munerum corruptione mitescere. Crescit enim multitudo peccantium cum redimendi peccati spes datur, et facile itur ad culpas ubi est venalis ignoscentium gratia.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
