# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.1-7

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.1 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.1

I. IN SENATU CONTRA L. PISONEM Haec oratio dicta est Cn. Pompeio Magno II M. Crasso II coss. ante paucos dies quam Cn. Pompeius ludos faceret, quibus theatrum a se factum dedicavit. Hoc intellegi ex ipsius Ciceronis verbis potest quae in hac oratione posuit. dixit enim sic: " Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimi ludi ... quidem posuit hanc inter eas orationes quas dixit Cicero L. Domitio Appio Claudio coss. ultimam. Sed ut ego ab eo dissentiam facit primum quod Piso reversus est ex provincia Pompeio et Crasso consulibus, Gabinius Domitio et Appio: hanc autem orationem dictam ante Gabini reditum ex ipsa manifestum est. Deinde magis quidem naturale est ut Piso recenti reditu invectus sit in Ciceronem responderitque insectationi eius qua revocatus erat ex provincia quam post anni intervallum. Apparet autem Ciceronem respondisse Pisoni. In summa, cum dicat in ipsa oratione Cicero instare magnificentissimos apparatissimosque ludos, non video quo modo hoc magis Domitio et Appio coss. dictum sit, quibus consulibus nulli notabiliores (p.2) ludi fuerunt, quam Pompeio et Crasso, quo anno Pompeius exquisitissimis magnificentissimisque omnis generis ludis theatrum dedicavit. Argumentum orationis huius breve admodum est. Nam cum revocati essent ex provinciis Piso et Gabinius sententia Ciceronis quam dixerat de provinciis consularibus Lentulo et Philippo consulibus, reversus in civitatem Piso de insectatione Ciceronis in senatu conquestus est et in eum invectus, fiducia maxime Caesaris generi qui tum Gallias obtinebat. Pisoni Cicero respondit hac oratione. Enarratio Circa vers. a primo *** Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen. Tametsi haec oratio sic inscribitur: "In L. Pisonem"; tamen non puto vos ignorare hunc Pisonem ex ea familia esse quae Frugi appellata sit: et ideo dicit aspernari eum moribus nomen.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
