# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.115-126

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.115 to 1.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.115

Qua voce ita omnium commutavit animos ut ab ipso etiam tribuno dimitteretur. Dicit iterum de patre M. Scauri: [§ 4] Non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit posse virtute me sine praesidio fortunae quo contendissem labore et constantia pervenire . (23) Possit aliquis quaerere cur hoc dixerit Cicero, cum Scaurus patricius fuerit: quae generis claritas etiam inertes homines ad summos honores provexit. Verum Scaurus ita fuit patricius ut tribus supra eum aetatibus iacuerit domus eius fortuna. Nam neque pater neque avus neque etiam proavus ut puto, propter tenues opes et nullam vitae industriam honores adepti sunt. Itaque Scauro aeque ac novo homini laborandum fuit. [§ 5] Si, me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem quem unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset. L. hic Tubulus praetorius fuit aetate patrum Ciceronis. Is propter multa flagitia cum de exsilio arcessitus esset ut in carcere necaretur, venenum bibit. Circa tertiam partem a primo [II § 1] Illa audivimus: hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum, ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse. Hic Crassus fuit pater Crassi eius qui aemulus potentiae Cn. Pompeii fuit. Periit autem in dominatione L. Cinnae, cum ille et alios principes optimatum et collegam suum Cn. Octavium occidit. (24) [Statim [§ 2] Ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M´. Aquilius potuit imitari. Haec verba quibus Cicero nunc utitur, ac neque , eam videntur habere naturam ut semel poni non soleant; quia est coniunctio disiunctiva et semper postulat ut rursus inferatur neque , ut cum dicimus neque hoc neque illud. Quo autem casu acciderit quave ratione ut hoc loco Cicero hoc verbo ita usus sit, praesertim cum adiecerit illam appositionem, ut non intulerit postea alterum, neque perspicere potui et attendendum esse valde puto: moveor enim merita viri auctoritate. Neque ignoro aliquando hoc verbum neque vel semel poni, ut in eadem hac oratione ante ipse Cicero posuit: Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur sed quaesitum ab aliis est. Sed hoc loco et sine praepositione illius verbi videmus esse positum, et tamen quasi secundum aliquid inferri. Nam cum dixerit neque hoc a me novum disputatur , infert sed quaesitum ab aliis est .]

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
