# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.127-135

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.127 to 1.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.127

Paulo post [§ 2] Quid vero alterum Crassum temporibus isdem num aut clarissimi viri Iulii aut summo ingenio praeditus M. Antonius potuit imitari? (25) Hic alter Crassus idem est de quo supra diximus. Alterum autem eum appellat, quia ante mentionem fecit P. Crassi qui fuit pontifex maximus et bello Aristonici in Asia dedit operam ut occideretur. Iulios autem cum dicit, duos Caesares fratres C. et L. significat: ex quibus Lucius et consul et censor fuit, Gaius aedilicius quidem occisus est, sed tantum in civitate potuit ut causa belli civilis contentio eius cum Sulpicio tr. fuerit. Nam et sperabat et id agebat Caesar ut omissa praetura consul fieret: cui cum primis temporibus iure Sulpicius resisteret, postea nimia contentione ad ferrum et ad arma processit. Idem inter primos temporis sui oratores et tragicus poeta bonus admodum habitus est; huius sunt enim tragoediae quae inscribuntur Iuli. Et hi autem Iulii et Antonius a satellitibus Mari sunt occisi, cum Crassus, ut supra diximus, eundem casum sua manu praevenisset. Cir. medium [§ 33 sQ. ] Neque vero haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humani tate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi fratris sui competitorem fore putasset. Qui sive patricius sive plebeius esset nondum enim certum constitutum erat cum illo sibi contentionem fore putabat. Fuerunt enim duae familiae Claudiae: earum quae Marcellorum (26) appellata est plebeia, quae Pulchrorum patricia. Sed hoc loco urbane Cicero lusit in C. Claudium, cum quo in gratiam non redierat. Nam quia is P. Clodi erat frater qui ex patricia in plebeiam familiam transierat per summam infamiam, eum quoque dubitare adhuc dixit. Post duas partes orationis Dicit dein de Scauro quem defendit: [§ 45] Nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat: eas sibi inimicitias non susceptas sed relictas et cetera.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
