# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.136-147

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.136 to 1.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.136

Ne forte erretis et eundem hunc Cn. Dolabellam putetis esse in quem C. Caesaris orationes legitis, scire vos oportet duos eodem eo tempore fuisse ewt praenomine et nomine et cognomine Dolabellas. Horum igitur alterum Caesar accusavit nec damnavit; alterum M. Scaurus et accusavit et damnavit. Post tres partes a primo Quo loco defendit, quod tam magnificam domum Scaurus habet: [§ 45] Praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis. (27) Demonstrasse vobis memini me hanc domum in ea parte Palatii esse quae, cum ab Sacra via descenderis et per proximum vicum qui est a sinistra parte prodieris, posita est. Possidet eam nunc Largus Caecina qui consul fuit cum Claudio. In huius domus atrio fuerunt quattuor columnae marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia theatri Marcelli dicuntur. Usus erat iis aedilis ut ipse quoque significat in ornatu theatri quod ad tempus perquam amplae magnitudinis fecerat. Ver. a nov. *** [§ 45] Haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur? Avum hunc Scauri maternum significat L. Matellum pontificem maximum, quem postea nominat quoque. Nam paternus avus proavusque Scauri humiles atque obscuri fuerunt. Ver. a. novis. CLX [§ 46] Undique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens verum etiam oculi inciderunt. Curia illa vos de gravissimo (28) principatu patris fortissimoque testatur; L. ipse Metellus, avus huius, sanctis simos deos illo constituisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur. Castoris et Pollucis templum Metellus quem nominat refecerat. Laudaverunt Scaurum consulares novem, L. Piso, L. Volcacius, Q. Metellus Nepos, M. Perpenna, L. Philippus, M. Cicero, Q. Hortensius, P. Servilius Isauricus pater, Cn. Pompeius Magnus. Horum magna pars per tabellas laudaverunt quia aberant: inter quos Pompeius quoque; nam quod erat pro cos. extra urbem morabatur. Unus praeterea adulescens laudavit, frater eius, Faustus Cornelius Sullae filius. Is in laudatione multa humiliter et cum lacrimis locutus non minus audientes permovit quam Scaurus ipse permoverat. Ad genua iudicum, cum sententiae ferrentur, bifariam se diviserunt qui pro eo rogabant: ab uno latere Scaurus ipse et M´.Glabrio, sororis filius, et L. Paulus et P. Lentulus, Lentuli Nigri flaminis filius, et L. Aemilius Buca filius et C. Memmius, Fausta natus, supplicaverunt; ex altera parte Sulla Faustus, frater Scauri, et T.Annius Milo, cui Fausta ante paucos menses nupserat dimissa a Memmio, et C. Peducaeus et C. Cato et M. Laenas Curtianus.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
