# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.15-24

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.15 to 1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.15

Circa vers. a primo *** Lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo. Ei enim filiam meam collocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem. (5) Quis fuerit socer Pisonis patris ipse supra dixit his verbis: Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare, eique filiam collocavit. Calventium aiunt eum appellatum. Ipsius Pisonis contra quem haec oratio est socerum Rutilium Nudum Fenestella tradit. Cicero filiam post mortem Pisonis generi P. Lentulo collocavit, apud quem illa ex partu decessit. Cir.ver. a primo CCLXX [§ 4] Ego in C. Rabirio perduellionis reo XXXX annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi. Possit aliquis credere errare Ciceronem, quod dicat quadraginta annis factum esse ut ex S.C. arma adversus L. Appuleium Saturninum tribunum plebis sumerentur. C. enim Mario L. Valerio coss. id senatum decrevisse, qui coss. annis ante consulatum Ciceronis XXXVII fuerint. Sed hic non subtilis computatio annorum facta est verum summatim (6) tempus comprehensum est, ut proinde debeamus accipere ac si dixerit: prope XXXX annis . Haec consuetudo in ipsis orationibus est: itaque Cicero in ea quoque quam habuit in Catilinam in senatu, ait octavus decimus dies esset postea quam factum est senatus consultum ut viderent consules ne quid res publica detrimenti caperet, dixit vicesimum diem habere se S.C. tamquam in vagina reconditum. Cir. vers. a primo CCC [§ 6] Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno plebis prohibe rer quae constitueram, cum is mihi tantum modo iurare permitteret, sine ulla dubitatione iuravi rem p. atque hanc urbem mea unius opera esse salvam. Diximus iam antea a Q. Metello Nepote tr. pl. Ciceronem consulatu abeuntem prohibitum esse contionari de rebus quas in eo magistratu gessit.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
