# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.183-191

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.183 to 1.191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.183

Respondit his unus M. Cicero: et cum quibusdam placuisset ita defendi crimen, interfici Clodium pro re publica fuisse quam formam M. Brutus secutus est in ea oratione quam pro Milone composuit et edidit quasi egisset Ciceroni id non placuit ut, quisquis bono publico damnari, idem etiam occidi indemnatus posset. Itaque cum insidias Milonem Clodio fecisse posuissent accusatores, quia falsum id erat nam forte illa rixa commissa fuerat Cicero apprehendit et contra Clodium Miloni fecisse insidias disputavit, eoque tota oratio eius spectavit. Sed ita constitit ut diximus, nec utrius consilio pugnatum esse eo die, verum et forte occurrisse et ea rixa servorum ad eam denique caedem perventum. Notum tamen erat utrumque mortem alteri saepe minatum esse, et sicut suspectum Milonem maior quam Clodi familia faciebat, ita expeditior et paratior ad pugnam Clodianorum quam Milonis fuerat. Cicero cum inciperet dicere, exceptus est acclamatione Clodianorum, qui se continere ne metu quidem circumstantium (42) militum potuerunt. Itaque non ea qua solitus erat constantia dixit. Manet autem illa quoque excepta eius oratio: scripsit vero hanc quam legimus ita perfecte ut iure prima haberi possit. Enarratio Vers. a primo L [§ 3] Unum genus est adversum infestumque nobis et cetera. Ita ut in causae expositione diximus, Munatius Plancus pridie pro contione populum adhortatus erat ne pateretur elabi Milonem. Ver. a primo CC [§ 12] Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur. T.Munatius Plancus et Q. Pompeius Rufus tribuni pl., de quibus in argumento huius orationis diximus, cum contra Milonem Scipioni et Hypsaeo studerent, contionati sunt eo ipso tempore plebemque in Milonem accenderunt quo propter Clodi corpus curia incensa est, nec prius destiterunt quam flamma eius incendii fugati sunt e contione. Erant enim tunc rostra non eo loco quo nunc sunt sed ad comitium, prope iuncta curiae. Ob hoc T.Munatium ambustum tribunum appellat; fuit autem paratus ad dicendum.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
