Latin
1.192 to 1.199
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.192-199
Not analysed yet
Paulo post [§13] Cur igitur incendium curiae, oppugnationem (43) aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? Post biduum medium quam Clodius ocisus erat interrex primus proditus est M. Aemilius Lepidus. Non fuit autem moris ab eo qui primus interrex proditus erat comitia haberi. Sed Scipionis et Hypsaei factiones, quia recens invidia Milonis erat, cum contra ius postularent ut interrex ad comitia consulum creandorum descenderet, idque ipse non faceret, domum eius per omnes interregni dies fuerunt autem ex more quinque obsederunt. Deinde omni vi ianua expugnata et imagines maiorum deiecerunt et lectulum adversum uxoris eius Corneliae, cuius castitas pro exemplo habita est, fregerunt, iterumque telas quae ex vetere more in atrio texebantur diruerunt. Post quae supervenit Milonis manus et ipsa postulans comitia; cuius adventus fuit saluti Lepido: in se enim ipsae conversae sunt factiones inimicae, atque ita oppugnatio domus interregis omissa est. Paulo post [§14] Quod si per furiosum illum tribunum pl. senatui quod sentiebat perfice re licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante nescio quo. Si reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est. Quid sit dividere sententiam ut enarrandum sit vestra aetas, filii, facit. Cum aliquis in dicenda sententia duas pluresve res complectitur, (44) si non omnes eae probantur, postulatur ut dividatur, id est de rebus singulis referatur. Forsitan nunc hoc quoque velitis scire qui fuerit qui id postulaverit. Quod non fere adicitur: non enim ei qui hoc postulat oratione longa utendum ac ne consurgendum quidem utique est; multi enim sedentes hoc unum verbum pronuntiant Divide :quod cum auditum est, liberum est ei qui facit relationem dividere. Sed ego, ut curiosius aetati vestrae satisfaciam, Acta etiam totius illius temporis persecutus sum; in quibus cognovi pridie Kal. Mart. S. C. esse factum, P. Clodi caedem et incendium curiae et oppugnationem aedium M. Lepidi contra rem p. factam; ultra relatum in Actis illo die nihil; postero die, id est Kal.Mart. ,T.Munatium in contione exposuisse populo quae pridie acta erant in senatu: in qua contione haec dixit ad verbum: Cum Hortensius dixisset ut extra ordinem quaereretur apud quaesitorem; existimaret futurum ut, cum pusillum dedisset dulcedinis, largiter acerbitatis devorarent: adverus hominem ingeniosum nostro ingenio usi sumus; invenimus Fufium, qui diceret "Divide"; reliquae parti sententiae (45) ego et Sallustius intercessimus.