# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.200-209

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.200 to 1.209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.200

Haec contio, ut puto, explicat et quid senatus decernere voluerit, et quis divisionem postulaverit, et quis intercesserit et cur. Illud vos meminisse non dubito per Q. Fufium illo quoque tempore quo de incesto P. Clodi actum est factum ne a senatu asperius decerneretur. De L. Domitio dicit: [§ 22] Dederas enim quam contemneres populares insanias iam ab adulescen tia documenta maxima. Constantiam L. Domiti quam in quaestura praestitit significat. Nam eo tempore cum M. Manilius tribunus plebis subnixus libertinorum et servorum manu perditissimam legem ferret ut libertinis in omnibus tribubus suffragium esset, idque per tumultum ageret et clivum Captitolium obsideret, discusserat perruperatque coetum Domitius ita ut multi Manilianorum occiderentur. Quo facto et plebem infimam offenderat et senatus magnam gratiam inierat. [§ 32] Itaque illud Cassianum indicium in his personis valeat. L. Cassius fuit, sicut iam saepe diximus, summae vir severitatis. Is quotiens quaesitor iudicii alicuius esset in quo quaerebatur de homine occiso suadebat atque etiam praeibat iudicibus hoc quod Cicero nunc admonet, ut quaereretur cui bono fuisset perire eum de cuius morte quaeritur. Ob quam severitatem, quo tempore Sex.Peducaeus tribunus plebis criminatus est L. Metellum pontificem max. totumque (46) collegium pontificum male iudicasse de incesto virginum Vestalium, quod unam modo Aemiliam damnaverat, absolverat autem duas Marciam et Liciniam, populus hunc Cassium creavit qui de eisdem virginibus quaereret. Isque et ultrasque eas et praeterea complures alias nimia etiam, ut existimatio est, asperitate usus damnavit. [§ 33] Et aspexit me illis quidem oculis quibus tunc solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me quippe lumen curiae! Hic est Sex.Clodius quem in argumento huius orationis diximus corpus Clodi in curiam intulisse et ibi cremasse eoque incenso curiam conflagrasse; ideo lumen curiae dicit. [§ 37] Quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? Haec intenta nobis est, huic ego obici vos pro me passus non sum, haec insidiata Pompeio est.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
