Latin
1.226 to 1.236
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.226-236
Not analysed yet
Hic fuit Causinius apud quem Clodius mansisse Interamnae videri volebat qua nocte deprehensus est in Caesaris domo, cum ibi in operto virgines pro populo Romano sacra facerent. Paulo post [§47] Scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latronem et sicarium abiecti homines ac perditi describebant. Q. Pompeius Rufus et C. Sallustius tribuni fuerunt quos significat. Hi enim primi de ea lege ferenda populum hortati (50) sunt et dixerunt a manu Milonis occisum esse Clodium et cetera . [§49] Atqui ut illi nocturnus adventus vitandus fuit, sic Miloni, cum insi diator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum et cetera. Via Appia est prope urbem monumentum Basili qui locus latrociniis fuit perquam infamis, quod ex aliis quoque multis intellegi potest. [§55] Comites Graeculi quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca prope rabat. Saepe obiecit Clodio Cicero socium eum coniurationis Catilinae fuisse; quam rem nunc quoque reticens ostendit. Fuerat enim opinio, ut Catilina ex urbe profugerat in castra Manli centurionis qui tum in Etruria ad Faesulas exercitum ei comparabat, Clodium subsequi eum voluisse et coepisse, tum dein mutato consilio in urbem redisse. [§67] Non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei te enim appello, et ea voce ut me exaudire possis tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus. Diximus in argumento orationis huius Cn. Pompeium simulasse timorem, seu plane timuisse Milonem, et ideo ne domi quidem suae sed in hortis superioribus ante iudicium mansisse, ita ut villam quoque praesidio militum circumdaret. Q. Pompeius Rufus tribunus plebis, qui fuerat familiarissimus omnium P. Clodio et sectam illam sequi se (51) palam profitebatur, dixerat in contione paucis post diebus quam Clodius erat occisus.