# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.25-30

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.25 to 1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.25

Cir. ver. a primo CCCXX Dicit de ludia Compitaliciis: [§ 8] Quos Q. Metellus facio iniuriam fortissimo (7) viro mortuo, qui illum cuius paucos pares haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam , sed ille designatus consul, cum quidem tr. pl. suo auxilio magistros ludos contra S.C. facere iussisset, privatus fieri vetuit. Tu cum in Kal. Ian. Compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam ante praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum volitare passus es. L. Iulio C. Marcio consulibus quos et ipse Cicero supra memoravit senatus consulto collegia sublata sunt quae adversus rem publicam videbantur esse constituta. Solebant autem magistri collegiorum ludos facere, sicut magistri vicorum faciebant, Compitalicios praetextati, qui ludi sublatis collegiis discussi sunt. Post VI deinde annos quam sublata erant P. Clodius tr.pl. lege lata restituit collegia. Invidiam ergo et crimen restitutorum confert in Pisonem, quod, cum consul esset, passus sit ante quam lex ferretur facere Kal.Ianuar. praetextatum ludos Sex. Clodium. Is fuit familiarissimus Clodii et operarum Clodianarum dux, quo auctore postea illato ab eis corpore Clodii curia cum eo incensa est. Quos ludos tunc quoque fieri prohibere temptavit L. Ninnius tr.pl. Ante biennium autem quam restituerentur collegia, Q. Metellus Celer consul designatus magistros vicorum ludos Compitalicios facere prohibuerat, ut Cicero tradit, quamvis auctore tribuno plebis fierent ludi; cuius tribuni nomen adhuc non inveni. (8) Paulo post [§ 9] Ergo his fundamentis positis consulatus tui, triduo post, inspectante te et tacente, a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque oti; collegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam ex omni faece urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
