# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.308-313

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.308 to 1.313. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.308

L. Licinium Crassum oratorem et Q. Mucium Scaevolam pont. max. eundemque et oratorem et iuris consultum significat. Hi enim legem eam de qua loquitur de redigendis in suas civitates sociis in consulatu tulerunt. Nam cum (68) summa cupiditate civitatis Romanae Italici populi tenerentur et ob id magna pars eorum pro civibus Romanis se gereret, necessaria lex visa est ut in suae quisque civitatis ius redigeretur. Verum ea lege ita alienati animi sunt principum Italicorum populorum ut ea vel maxima causa belli Italici quod post triennium exortum est fuerit. Quattuor omnino genera sunt, iudices, in quibus per senatum more maiorum statuatur aliquid de legibus. Unum est eius modi placere legem abrogari: ut Q. Caecilio M. Iunio coss. quae leges rem militarem impedirent, ut abrogarentur. Q. Caecilius Metellus Numidicus, M. Iunius Silanus, de quibus facit mentionem, consules fuerunt bello Cimbrico quod diu prave simul et infeliciter administratum est; atque ipse quoque hic Iunius male rem adversus Cimbros gessit ac plures leges quae per eos annos quibus hec significabantur populo latae erant, quibus militiae stipendia minuebantur, abrogavit. Alterum, quae lex lata esse dicatur, ea non videri populum teneri: ut L. Mar cio Sex.Iulio coss. de legibus Liviis. Puto vos reminisci has esse leges Livias quas illis consulibus (69) M. Livius Drusus tribunus plebis tulerit. Qui cum senatus partes tuendas suscepisset et leges pro optimatibus tulisset, postea eo licentiae est progressus ut nullum in his morem servaret. Itaque Philippus cos. qui ei inimicus erat obtinuit a senatu ut leges eius omnes uno S.C. tollerentur. Decretum est enim contra auspicia esse latas neque eis teneri populum. Tertium est de legum derogationibus : quo de genere persaepe S.C. fiunt, ut nuper de ipsa lege Calpurnia cui derogaretur.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
