Latin
1.31 to 1.45
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.31-45
Not analysed yet
Diximus L. Pisone A. Gabinio coss. P. Clodium tr. pl. quattuor leges perniciosas populo Romano tulisse: annonariam, de qua Cicero mentionem hoc loco non facit fuit enim summe popularis ut frumentum populo quod antea senis aeris trientibus in singulos modios dabatur gratis daretur: alteram ne quis per eos dies quibus cum populo agi liceret de caelo servaret; propter quam rogationem ait legem Aeliam et Fufiam, propugnacula et muros tranquillitatis atque otii, eversam esse; obnuntiatio enim qua perniciosis legibus resistebatur, quam Aelia lex confirmaverat, erat sublata :tertiam de collegiis restituendis novisque instituendis, quae ait ex servitiorum faece constituta: quartam ne quem censores in senatu legendo praeterirent, neve qua ignominia afficerent, nisi qui apud eos accusatus et utriusque censoris sententia damnatus esset. Haec ergo (9) eius lege censuram, quae magistra pudoris et modestiae est, sublatam ait. Paulo post [§11] Persequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe duxit. Profecto intellegitis P. Clodium significari. Cir. ver. a primo DC Dicit de Castoris templo: [§23] Id autem templum sublato aditu, revolsis gradibus, a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur. Catilinam lege repetundarum absolutum esse accusante P. Clodio iam supra dictum est. Statim Cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur. L. Lamiam a Gabinio consule edicto relegatum esse iam diximus. (10) Cir. ver. a primo DCXX [§24] Seplasia me hercule, te ut primum aspexit, Campanum consulem repu diavit. Dictum est in dissuasione legis agrariae apud populum plateam esse Capuae quae Seplasia appellatur, in qua unguentarii negotiari sint soliti. Ergo eos quoque qui in ea platea negotiarentur dicit invitos Pisonem vidisse, cum Capuam consul venit, quod eos a quibus ipse expulsus erat adiuvisset.