# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.314-321

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.314 to 1.321. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.314

Lex haec Calpurnia de ambitu erat. Tulerat eam ante biennium C. Calpurnius Piso cos., in qua praeter alias poenas pecuniaria quoque poena erat adiecta. P. Africanus ille superior, ut dicitur, non solum a sapientissimis hominibus qui tum erant verum etiam a se ipso saepe accusatus est quod, cum consul esset cum Ti.Longo, passus esset tum primum a populari consessu senatoria subsellia separari. Hoc factum est secundo consulatu Scipionis post septimum annum quam Carthaginiensibus bello secundo data est pax. Factum id esse autem Antias tradidit ludis Romanis quos fecerunt aediles curules C. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo, et id eos fecisse iussu censorum Sex.Aeli Paeti, C. Corneli Cethegi. Et videtur in hac quidem oratione hunc auctorem secutus Cicero dixisse passum esse (70) Scipionem secerni a cetero consessu spectacula senatorum. In ea autem quam post aliquot annos habuit de haruspicum responso, non passum esse Scipionem, sed ipsum auctorem fuisse dandi eum locum senatoribus videtur significare. Verba eius haec sunt: Nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante tem plum Matris Magnae fieri celebrarique voluerunt? quibus primum ludis ante populi consessum senatui locum P. Africanus II cos. ille maior dedit Et collega eius Sempronio Longo hoc tributum esse senatui scribit, sed sine mentione Megalesium aediles enim eos ludos facere soliti erant votivis ludis factum tradit quos Scipio et Longus coss. fecerint. Non praeterire autem vos volo esse oratoriae calliditatis ius ut, cum opus est, eisdem rebus ab utraque parte vel a contrariis utantur. Nam cum secundum Ciceronis opinionem auctore Scipione consule aediles secretum ante omnis locum spectandi senatoribus dederint, de eodem illo facto Scipionis in hac quidem oratione, quia causa popularis erat premebaturque senatus auctoritate atque ob id dignitatem eius ordinis quam posset maxime elevari causae expediebat, paenituisse ait Scipionem quod passus est id fieri; in ea vero de haruspicum responso, quia in senatu habebatur cuius artibus erat blandiendum, et magnopere illum laudat et non auctorem fuisse dandi nam id erat levius sed ipsum etiam dedisse dicit.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
