# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.322-330

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.322 to 1.330. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.322

(71) Circa medium Quo loco enumerat, cum lex feratur, quot loca intercessionis sint, ante quam qui legem fert populum iubeat discedere. Est utique ius vetandi, cum ea feratur, quam diu ferundi transferuntur; id est lex, dum privati dicunt, dum dum sitella defertur, dum aequantur sortes, dum sortitio fit, et si qua sunt alia huius generis. Alia populus confusus ut semper alias, ita et in contione. Id peractis, cum id solum superest, ut populus sententiam ferat, iubet eum is qui fert legem disce dere : quod verbum non hoc significat quod in communi consuetudine est, eant de eo loco ubi lex feratur, sed in suam quisque tribum discedat in qua est suffragium laturus. Paulo post Unum tamen quod hoc ipse tr.pl. factum est praetermittendum non videtur. Neque enim maius est legere codicem, cum intercedatur, quam sitellam ipsum coram ipso intercessore deferre, nec gravius incipere ferre quam perferre, nec vehementius ostendere se laturum invito collega quam ipsi collegae magistratum abrogare, nec criminosius tribus ad legem accipiendam quam ad collegam (72) reddendum privatum intro vocare: quae vir fortis, huius collega, A. Gabinius in re optima fecit omnia; neque cum salutem populo Romano atque omnibus gentibus finem diuturnae turpitudinis et servitutis afferret, passus est plus unius collegae sui quam universae civitatis vocem valere et voluntatem. Manifestum est de ea lege Gabini Ciceronem nunc dicere qua Cn. Pompeio bellum adversus piratas datum est. L. autem Trebellius est tribunus plebis quem non nominat: quo perseverante intercedere nam senatui promiserat moriturum se ante quam illa lex perferretur intro vocare tribus Gabinius coepit ut Trebellio magistratum abrogaret, sicut quondam Ti.Gracchus tribunus M. Octavio collegae suo magistratum abrogavit. Et aliquam diu Trebellius ea re non perterritus aderat perstabatque in intercessione, quod id minari magis quam perseveraturum esse Gabinium arbitrabatur; sed post quam X et VII tribus rogationem acceperunt, ut una minus esset, et modo una supererat ut populi iussum conficeret, remisit intercessionem Trebellius: atque ita legem Gabinius de piratis persequendis pertulit.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
