Latin
1.331 to 1.338
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.331-338
Not analysed yet
At enim de corrigenda lege rettulerunt. Diximus iam in principio Cornelium primo legem promulgasse ne quis per senatum lege solveretur, tum tulisse ut tum denique de ea re S. C. fieret, cum adessent in senatu non minus CC. Haec est illa quam appellat correctio. (73) Idem nisi haec ipsa lex quam C. Cornelius tulit obstitisset, decrevissent id quod palam iam isti defensores iudiciorum propugnaverunt, senatui non placere is iudicium de Sullae bonis fieri. Quam ego causam longe aliter praetor in contione defendi, cum id dicerem quod idem iudices postea statuerunt, iudicum aequiore tempore fieri oportere. Quia defuerat superioribus temporibus in aerario pecunia publica, multa et saepe eius rei remedia erant quaesita; in quibus hoc quoque ut pecuniae publicae quae residuae apud quemque essent exigerentur. Id autem maxime pertinebat ad Cornelium Faustum dictatoris filium, quia Sulla per multos annos quibus exercitibus praefuerat et rem publicam tenuerat sumpserat pecunias ex vectigalibus et ex aerario populi Romani; eaque res saepe erat agitata, saepe omissa partim propter gratiam Sullanarum partium, partim quod iniquum videbatur post tot annos ut quam quis pecuniam acceperat resque redderet rationem. Statim Antea vero quam multarum rerum iudicia sublata sint, et quia scitis praetereo et ne quem in iudicium oratio mea revocare videatur. Bello Italico quod fuit adulescentibus illis qui tum in re publica vigebant, cum multi Varia lege inique damnarentur, quasi id bellum illis auctoribus conflatum esset, crebraeque (74) defectiones Italicorum nuntiarentur, nanctus iustitii occasionem senatus decrevit ne iudicia, dum tumultus Italicus esset, exercerentur: quod decretum eorum in contionibus populi saepe agitatum erat. Supererat autem ex eis qui illa iudicia metuerant vigens tum maxime C. Curio, pater Curionis adulescentis eius qui bello civili Caesaris fuit partium.