# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.339-351

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.339 to 1.351. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.339

Paulo post Non Cn. Dolabella C. Volcacium, honestissimum virum, communi et cotidiano iure privasset. Duo fuerunt eo tempore Cn. Dolabellae, quorum alterum C. Caesar accusavit, alterum M. Scaurus. Non denique homo illorum et vita et prudentia longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando iure liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Corneli possessionem ex edicto suo P. Scipioni, adulescenti summa nobilitate, eximia virtute praedito, non dedisset. Hoc solum hic adnotandum est hunc esse L. Sisennam qui res Romanas scripsit. Qua re cum haec populus Romanus videret et cum a tribunis plebis doceren tur, nisi poena accessisset in divisores, exstingui ambitum nullo modo posse, legem hanc Corneli flagitabat, illam quae ex (75) S.C. ferebatur repudiabat, idque iure, ut docti sumus duorum consulum designatorum calamitate et eadem de re paulo post: Ut spectaculum illud re et tempore salubre ac necessarium, genere et exemplo miserum ac funestum videremus. P. Sullam et P. Autronium significat, quorum alterum L. Cotta, alterum L. Torquatus, qui cum haec Cicero dicebat coss. erant, ambitus damnarant et in eorum locum creati erant. Quid ego nunc tibi argumentis respondeam posse fieri ut alius aliquis Cornelius sit qui habeat Philerotem servum; volgare nomen esse Philerotis, Cornelios vero ita multos ut iam etiam collegium constitutum sit? Frequenter tum etiam coetus factiosorum hominum sine publica auctoritate malo publico fiebant: propter quod postea collegia et S.C. et pluribus legibus sunt sublata praeter pauca atque certa quae utilitas civitatis desiderasset, sicut fabrorum fictorumque. At enim extremi ac difficillimi temporis vocem illam, C. Corneli, consulem mittere coegisti: qui rem p. salvam esse vellent, ut ad legem accipiendam adessent. C. Piso qui consul eodem anno fuit quo Cornelius tribunus plebis erat, cum legem de ambitu ex S.C. graviorem quam fuerat antea ferret et propter multitudinem divisorum qui per vim adversabantur e foro eiectus esset, edixerat id (76) quod Cicero significat, et maiore manu stipatus ad legem perferendam descenderat.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
