# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.352-360

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.352 to 1.360. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.352

Plebem ex Maniliana offensione victam et domitam esse dicit: Aiunt vestros animos propter illius tribuni plebis temeritatem posse adduci ut omnino nomine illius potestatis abalienentur; qui restituerunt eam potestatem, alterum nihil unum posse contra multor, alterum longe abesse? Manifestum puto esse vobis M. Crassum et Cn. Pompeium significari, e quibus Crassus iudex tum sedebat in Cornelium, Pompeius in Asia bellum Mithridaticum gerebat. Tanta igitur in illis virtus fuit ut anno XVI post reges exactos propter nimiam dominationem potentium secederent, leges sacratas ipsi sibi restituerent, duo tribunos crearent, montem illum trans Anienem qui hodie Mons Sacer nominatus, in quo armati consederant, aeternae memoriae causa consecrarent. Itaque auspicato postero anno tr.pl. comitiis curiatis creati sunt. Inducor magis librariorum hoc loco esse mendam quam ut Ciceronem parum proprio verbo usum esse credam. Illo enim tempore de quo loquitur, quod fuit post XVI annos quam reges exacti sunt, plebs sibi leges sacratas non restituit numquam enim tribunos plebis habuerat sed tum primum eas constituit . Numerum quidem annorum post reges exactos cum id factum est diligenter posuit, isque fuit A. Verginio Tricosto L. Veturio Cicurino coss. Ceterum (77) quidam non duo tr.pl. ut Cicero dicit, sed quinque tradunt creatos tum esse singulos ex singulis classibus. Sunt tamen qui eundem illum duorum numerum quem Cicero ponant: inter quos Tuditanus et Pomponius Atticus, Livius quoque noster. Idem hic et Tuditanus adiciunt tres praeterea ab illis duobus qui collegae essent lege creatos esse. Nomina duorum qui primi creati sunt haec traduntur: L. Sicinius L. f.Velutus, L. Albinius C. f.Paterculus. Reliqua pars huius loci quae pertinet ad secundam constitutionem tribunorum et decemvirorum finitum imperium et breviter et aperte ab ipso dicitur. Nomina sola non adicit quis ille ex decemviris fuerit qui contra libertatem vindicias dederit, et quis ille pater contra cuius filiam id decrevit; scilicet quod notissimum est decemvirum illum Appium Claudium fuisse, patrem autem virginis L. Verginium. Unum hoc tantum modo explicandum, quo loco primum de secunda secessione plebis, dehinc concordia facta, sic dicit: Tum interposita fide per tris legatos amplissimos viros Romam armati rever tuntur. In Aventino consederunt; inde armati in Capitolium venerunt; decem tr.pl. per pontificem, quod magistratus nullus erat, creaverunt.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
