# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.361-370

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.361 to 1.370. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.361

Legati tres quorum nomina non ponit hi fuerunt: Sp.Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, omnes consulares; pontifex max. fuit M. Papirius. (78) Etiam haec recentiora praetereo: Porciam principium iustissimae liberta tis; Cassiam qua lege suffragiorum ius potestasque convaluit; alteram Cassiam quae populi iudicia firmavit. Quae sit illa lex Cassia qua suffragiorum potestas convaluit manifestum est; nam ipse quoque paulo ante dixit legem Cassium tulisse ut populus per tabellam suffragium ferret. Altera Cassia lex quae populi iudicia firmavit quae sit potest quaeri. Est autem haec: L. Cassius L. f. Longinus tribunus plebis C. Mario C. Fravio coss. plures leges ad minuendam nobilitatis potentiam tulit, in quibus hanc etiam ut quem populus damnasset cuive imperium abrogasset in senatu ne esset. Tulerat autem eam maxime propter simultates cum Q. Servilio qui ante biennium consul fuerat et cui populus, qui male adversus Cimbros rem gesserat, imperium abrogavit. Dicit de nobilibus: Qui non modo cum Sulla verum etiam illo mortuo semper hoc per se summis opibus retinendum putaverunt, inimicissimi C. Cottae fuerunt, quod is consul paulum tribunis plebis non potestatis dignitatis addidit. Hic Cotta, ut puto vos reminisci, legem tulit ut tribunis plebis liceret postea alios magistratus capere: quod lege Sullae eis erat ademptum. Quam diu quidem hoc animo erga vos illa plebs erit quo se ostendit esse, cum legem Aureliam, cum Rosciam non modo accepit sed etiam efflagitavit. Aurelia lege communicata esse iudicia inter senatores et equestrem ordinem et tribunos aerarios quam L. Roscius (79) Otho biennio ante confirmavit, in theatro ut equitibus Romanis XIIII ordines spectandi gratia darentur. Memoria teneo, cum primum senatores cum equitibus Romanis lege Plotia iudicarent, hominem dis ac nobilitati perinvisum Cn. Pompeium causam lege Varia de maiestat dixisse.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
