# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.371-380

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.371 to 1.380. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.371

M. Plautius Silvanus tribunus plebis Cn. Pompeio Strabone L. Porcio Catone coss., secundo anno belli Italici cum equester ordo in iudiciis dominaretur, legem tulit adiuvantibus nobilibus; quae lex vim eam habuit quam Cicero significat: nam ex ea lege tribus singulae ex suo numero quinos denos suffragio creabant qui eo anno iudicarent. Ex eo factum est ut senatores quoque in eo numero essent, et quidam etiam ex ipsa plebe. PRO CORNELIO Num in eo qui sint hi testes haesitatis? Ego vobis edam. Duo reliqui sunt de consularibus, inimici tribuniciae potestatis. Pauci praeterea adsentatores eorum atque adseculae subsequuntur. M. Lucullum et M'.Lepidum significat. Quinque enim consulares, ut iam diximus, in Cornelium testimonium dixerunt: Q. Catulus, Q. Hortensius, Q. Metellus Pius pont.max, quos hac secunda oratione tractat, et duo qui nondum dixerant quos nunc significat Lucullus et Lepidus. Quid? avunculus tuus clarissimus vir, clarissimo patre avo maioribus, credo, silentio, favente nobilitate, (80) nullo intercessore comparato populo Romano dedit et potentissimorum hominum conlegiis eripuit cooptandorum sacerdotum potestatem. Hoc egere enarratione, quia hoc loco nomen non ponit quis fecerit, ei demum videri potest qui oblitus sit minus ante XX versus haec de eo ipso Ciceronem dixisse: Sed si familiariter ex Q. Catulo sapientissimo viro atque humanissimo velim quaerere: utrius tandem tibi tribunatus minus probari potest, C. Corneli, an non dicam P. Sulpici, non L. Saturnini, non Gai Gracchi, non Tiberi, neminem quem isti seditiosum existimant nominabo, sed avunculi tui, Q. Catule, clarissimi patriaeque amantissimi viri? quid mihi tandem responsurum putatis? Sequitur: Quid? idem Domitius M. Silanum, consularem hominem, quem ad modum tr.pl. vexavit? M. Silanus quinquennio ante consul fuerat quam Domitius tr.pl. esset, atque ipse quoque adversus Cimbros rem male gesserat: quam ob causam Domitius eum apud populum accusavit. Criminabatur rem cum Cimbris iniussu populi gessisse, idque principium fuisse calamitatum quas eo bello populus accepisset; ac de eo tabellam quoque eddidit. Sed plenissime Silanus absolutus est; nam duae solae tribus eum, Sergia et Quirina, damnaverunt.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
