Latin
1.381 to 1.390
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.381-390
Not analysed yet
(81) Haec est controversia eius modi ut mihi probetur tr. pl. Cn. Domitius, Catulo M. Terpolius. Contemptissimum nomen electum esse ex eis qui tr. pl. fuerant post infractam tribuniciam potestatem a Sulla, ante restitutam a Cn. Pompeio apparet. Fuit autem is tr. pl. ante XII annos D.Bruto et Mam.Lepido coss. ; Cn. Domitius tribunus fuerat ante II de XL annos C. Mario II C. Fimbria coss. Magno numero sententiarum Cornelius absolutus est. V. IN SENATU IN TOGA CANDIDA CONTRA C. ANTONIUM ET L. CATILINAM COMPETITORES (83) Haec oratio dicta est L. Caesare C. Figulo coss. post annum quam pro Cornelio dixerat. Argumentum Sex competitores in consulatus petitione Cicero habuit, duos patricios, P. Sulpicium Galbam, L. Sergium Catilinam; quattuor plebeios ex quibus duos nobiles, C. Antonium, M. Antoni oratoris filium, L. Cassium Longinum, duos qui tantum non primi ex familiis suis magistratum adepti erant, Q. Cornificium et C. Licinium Sacerdotem. Solus Cicero ex competitoribus equestri erat loco natus; atque in petitione patrem amisit. Ceteri eius competitores modeste se gessere, visique sunt Q. Cornificius et Galba sobrii ac sancti viri, Sacerdos nulla improbitate notus; Cassius quamvis stolidus tum magis quam improbus videretur, post paucos menses in coniuratione Catilinae esse eum apparuit ac cruentissimarum sententiarum fuisse auctorem. Itaque hi quattuor prope iacebant. Catilina autem et Antonius, (83) quamquam omnium maxime infamis eorum vita esset, tamen multum poterant. Coierant enim ambo ut Ciceronem consulatu deicerent, adiutoribus usi firmissimis M. Crasso et C. Caesare. Itaque haec oratio contra solos Catilinam et Antonium est. Causa orationis huius modi in senatu habendae Ciceroni fuit quod, cum in dies licentia ambitus augeretur propter praecipuam Catilinae et Antoni audaciam, censuerat senatus ut lex ambitus aucta etiam cum poena ferretur; eique rei Q. Mucius Orestinus tr. pl. intercesserat. Tum Cicero graviter senatu intercessionem ferente surrexit atque in coitionem Catilinae et Antoni invectus est ante dies comitiorum paucos.