# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.391-396

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.391 to 1.396. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.391

Enarratio Dico P. C. , superiore nocte cuiusdam hominis nobilis et valde in hoc largitio nis quaestu noti et cogniti domum Catilinam et Antonium cum sequestribus suis convenisse. Aut C. Caesaris aut M. Crassi domum significat. Ei enim acerrimi ac potentissimi fuerunt Ciceronis refragatores cum petiit consulatum, quod eius in dies civilem crescere dignitatem animadvertebant: et hoc ipse Cicero in expositione consiliorum suorum significat; eius quoque coniurationis quae Cotta et Torquato coss. ante annum quam haec dicerentur facta est a Catilina et Pisone arguit M. Crassum auctorem fuisse. Quem enim aut amicum habere potest is qui tot (84) civis tricidavit, aut clien tem qui in sua civitate cum peregrino negavit se iudicio aequo certare posse? Dicitur Catilina, cum in Sullanis partibus fuisset, crudeliter fecisse. Nominatim etiam postea Cicero dicit quos occiderit, Q. Caecilium, M. Volumnium, L. Tanusium. M. etiam Mari Gratidiani summe popularis hominis, qui ob id bis praetor fuit, caput abscisum per urbem sua manu Catilina tulerat; quod crimen saepius ei tota oratione obicit. Fuerat vero hic Gratidianus arta necessitudine Ciceroni coniunctus. Clientem autem negavit habere posse C. Antonium: nam is multos in Achaia spoliaverat nactus de exercitu Sullano equitum turmas. Deinde Graeci qui spoliati erant eduxerunt Antonium in ius ad M. Lucullum praetorem qui ius inter peregrinos dicebat. Egit pro Graecis C. Caesar etiam tum adulescentulus, de quo paulo ante mentionem fecimus; et cum Lucullus id quod Graeci postulabant decrevisse, appellavit tribunos Antonius iuravitque se ideo eiurare quod aequo iure uti non posset. Hunc Antonium Gellius et Lentulus censores sexennio quo haec dicerentur senatu moverunt titulosque subscripserunt, quod socios diripuerit, quod iudicium recusarit, quod propter aeris alieni magnitudinem praedia manciparit bonaque sua in potestate non habeat.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
