# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.397-405

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.397 to 1.405. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.397

(85) Nec senatum respexit cum gravissimis vestris decretis absens notatus est. Catilina ex praetura Africam provinciam obtinuit: quam cum graviter vexasset, legati Afri in senatu iam tum absente illo questi sunt, multaeque graves sententiae in senatu de eo dictae sunt. In iudiciis quanta vis esset didicit cum est absolutus: si aut illud iudicium aut illa absolutio nominanda est. Ante annum quam haec dicerentur Catilina, cum redisset ex Africa Torquato et Cotta coss., accusatus est repetundarum a P. Clodio adulescente, qui postea inimicus Ciceronis fuit. Defensus est Catilina, ut Fenestella tradit, a M. Cicerone. Quod ego ut addubitem haec ipsa Ciceronis oratio facit, maxime quod is nullam mentionem rei habet, cum potuerit invidiam facere competitori tam turpiter adversus se coeunti: praesertim cum alterum competitorem suum Antonium in eadem hac oratione sua admoneat suo beneficio eum ex ultimo loco praeturae candidatum ad tertium pervenisse. Nescis me praetorem primum esse factum, te concessione competitorum et collatione centuriarum et meo maxime beneficio ex postremo in tertium locum esse subiectum? Qui igitur Antonio suffragationem suam imputandam putat, is si defendisset Catilinam, caput eius protectum a se nonne imputaret? Quod ita esse manifestum est ex eo quod statim dicit. Q. enim Mucius tr.pl. intercedebat (86) ne lex ambitus ferretur; quod facere pro Catilina videbatur. Hunc Mucium in hac oratione Cicero appellans sic ait: Te tamen, Q. Muci, tam male de populo Romano existimare moleste fero qui hesterno die me esse dignum consulatu negebas. Quid? p.R. minus diligenter sibi constitueret defensorem quam tu tibi? Cum tecum furti L. Calenus ageret, me potissimum fortunarum tuarum patronum esse voluisti. Cuius tute consilium in tua turpissima causa delegisti, hunc honestissimarum rerum defensorem p.R. auctore te repudiare potest? Nisi forte hoc dicturus es, quo tempore cum L. Caleno furti depectus sis, eo tempore in me tibi parum esse auxili vidisse.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
