# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.406-416

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.406 to 1.416. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.406

Vere cum egerit Muci causam Cicero sicut Catilinae egisse eum videri vult Fenestella, cur iam quamvis male existimet de causa Muci, tamen ei exprobret patrocinium suum, non idem in Catilina faciat, si modo pro eo dixit? et cur ipsum illud iudicium saepius in infamiam vocat? quod parcius videtur fuisse facturus, si in eo iudicio fuisset patronus. Atque ut alia omittam, hoc certe vix videtur dicturus fuisse, si illo patrono Catilina repetundarum absolutus esset: Stupris se omnibus ac flagitiis contaminavit; caede nefaria cruentavit; diri puit socios; leges quaestiones iudicia violavit et postea: Quid ego ut violaveris provinciam praedicem? Nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam (87) absolutus es. Mentitos esse equites Romanos, falsas fuisse tabellas honestissimae civitatis existimo, mentitum Q. Metellum Pium, mentitam Africam: vidisse puto nescio quid illos iudices qui te innocentem iudicarunt. O miser qui non sentias illo iudicio te non absolutum verum ad aliquod severius iudicium ac maius supplicium reservatum! Verine ergo simile est haec eum Catilinae obicere, si illo defendente absolutus esset? Praeterea movet me quod, cum sint commentarii Ciceronis causarum, eius tamen defensionis nullum est commentarium aut principium. Ita quidem iudicio absolutus est Catilina ut Clodius infamis fuerit praevaricatus esse: nam et reiectio iudicum ad arbitrium rei videbatur esse facta. Populum vero cum inspectante populo collum secuit hominis maxime popula ris quanti faceret ostendit. Diximus et paulo ante Mari caput Catilinam per urbem tulisse. Me qua amentia inductus sit ut contemneret constituere non possum. Utrum aequo animo laturum putavit? At in suo familiarissimo viderat me ne aliorum quidem iniurias mediocriter posse ferre. Manifestum est C. Verrem significari. Alter pecore omni vendito et saltibus prope addictis pastores retinet, ex quibus ait se cum velit subito fugitivorum bellum excitaturum.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
