# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.417-426

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.417 to 1.426. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.417

C. Antonium significat. (88) Alter induxit eum quem potuit ut repente gladiatores populo non debitos pollicerentur; eos ipse consularis candidatus perspexit et legit et emit; id praesente populo Romano factum est. Q. Gallium, quem postea reum ambitus defendit, significare videtur. Hic enim cum esset praeturae candidatus, quod in aedilitate quam ante annum gesserat bestias non habuerat, dedit gladiatorium munus sub titulo patri se id dare. Quam ob rem augete etiam mercedem, si voltis, Q. Muci ut perseveret legem impedire, ut coepit senatus consultum; sed ego ea lege contentus sum qua duos consules designatos uno tempore damnari vidimus. Legem Calpurniam significat quam C. Calpurnius Piso ante triennium de ambitu tulerat. Quod dicit autem damnatos esse designatos consules, P. Sullam et P. Autronium, de quibus iam diximus, vult intellegi. Cognomen autem Q. Mucio tribuno quem nominat fuit Orestinus. Atque ut istum omittam in exercitu Sullano praedonem, in introitu gladiato rem, in victoria quadrigarium. De Antonio dici manifestum est. Dicit eum in exercitu Sullae praedonem propter equitum turmas quibus Achaiam ab eo vexatam esse significavimus; in introitu gladiatorem pertinet ad invidiam proscriptionis quae tum facta est; in victoria quadrigarium , quod cum Sulla post victoriam circenses faceret ita ut honesti homines quadrigas agitarent, fuit inter eos C. Antonius. (89) Te vero, Catilina, consulatum sperare aut cogitare non prodigium atque portentum est? A quibus enim petis? A principibus civitatis? qui tibi, cum L. Volcacio cos. in consilio fuissent, ne petendi quidem potestatem esse voluerunt. Paulo ante diximus Catilinam, cum de provincia Africa decederet petiturus consulatum et legati Afri questi de eo in senatu graviter essent, supervenisse. Professus deinde est Catilina petere se consulatum. L. Volcacius Tullus consul consilium publicum habuit an rationem Catilinae habere deberet, si peteret consulatum: nam quaerebatur repetundarum. Catilina ob eam causam destitit a petitione.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
