# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.427-441

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.427 to 1.441. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.427

A senatoribus? qui te auctoritate sua spoliatum ornamentis omnibus vinctum paene Africanis oratoribus tradiderunt? Diximus modo de hoC. Nam iudicium quoque secutum est repetundarum, quo ipse per infamiam liberatus est Catilina, sed ita ut senatorum urna damnaret, equitum et tribunorum absolveret. Ab equestri ordine? quem trucidasti? Equester ordo pro Cinnanis partibus contra Sullam steterat, multique pecunias abstulerant: ex quo saccularii erant appellati, atque ob eius rei invidiam post Sullanam victoriam erant interfecti. A plebe? cui spectaculum eius modi tua crudelitas praebuit, ut te nemo sine gemitu ac recordatione luctus aspicere possit? (90) Eiusdem illius Mari Gratidiani quod caput gestarit obicit. Quo loco dicit Catilinam caput M. Mari gestasse: Quod caput etiam tum plenum animae et spiritus ad Sullam usque ab Ianiculo ad aedem Apollinis manibus ipse suis detulit. Omnia sunt manifesta. Ne tamen erretis, quod his temporibus aedes Apollinis in Palatio fuit nobilissima, admonendi estis non hanc a Cicerone significari, utpote quam post mortem etiam Ciceronis multis annis Imp.Caesar, quem nunc Divum Augustum dicimus, post Actiacam victoriam fecerit: sed illam demonstrari quae est extra portam Carmentalem inter forum holitorium et circum Flaminium. Ea enim sola tum quidem Romae Apollinis aedes. Loquitur cum Catilina: Quid tu potes in defensione tua dicere quod illi non dixerint? at illi multa dixerunt quae tibi dicere non licebit et paulo post: Denique illi negare potuerunt et negaverunt: tu tibi ne infitiandi quidem impudentiae locum reliquisti. Qua re praeclara dicentur iudicia tulisse si, qui infitiantem Luscium condemnarunt, Catilinam absolverint confitentem. Hic quem nominat L. Luscius, notus centurio Sullanus divesque e victoria factus nam amplius centies possederat damnatus erat non multo ante quam Cicero dixit. Obiectae (91) sunt ei tres caedes proscriptorum. Circa eosdem dies L. quoque Bellienus damnatus est quem Cicero ait avuncu lum esse Catilinae. Hic autem Lucretium Ofellam consulatum contra voluntatem Sullae ad turbandum statum civitatis petentem occiderat iussu Sullae tunc dictatoris. His ergo negat ignotum esse, cum et imperitos se homines esse et, si quem etiam interfecissent, imperatori ac dictatori paruisse dicerent, ac negare quoque possent: Catilinam vero infitiari non posse. Huius autem criminis periculum quod obicit Cicero paucos post menses Catilina subiit. Post effecta enim comitia consularia et Catilinae repulsam fecit eum reum inter sicarios L. Lucceius paratus eruditusque, qui postea consulatum quoque petiit.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
