Latin
1.442 to 1.452
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.442-452
Not analysed yet
Hanc tu habes dignitatem qua fretus me contemnis et despicis, an eam quam reliqua in vita es consecutus? cum ita vixisti ut non esset locus tam sanctus quo non adventus tuus, etiam cum culpa nulla subesset, crimen afferret. Fabia virgo Vestalia causam incesti dixerat, cum ei Catilina obiceretur, eratque absoluta. Haec Fabia quia soror erat Terentiae Ciceronis, ideo sic dixit: etiam si culpa nulla subesset. Ita et suis perpercit et nihilo levius inimico summi opprobrii turpitudinem obiecit. Cum deprehendebare in adulteriis, cum deprehendebas adulteros ipse, cum ex eodem stupro tibi et uxorem et filiam invenisti. Dicitur Catilina adulterium commisisse cum ea quae ei postea socrus fuit, et ex eo natam stupro duxisse uxorem, (82) cum filia eius esset. Hoc Lucceius quoque Catilinae obicit in orationibus quas in eum scripsit. Nomina harum mulierum nondum inveni. Quid ego ut violaveris provinciam praedicem, cuncto populo Romano clamante ac resistente? nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam absolutus es. Dictum est iam saepius Catilinam ex praetura Africam obtinuisse et accusante eum repetundarum P. Clodio absolutum esse. Praetereo nefarium illum conatum tuum et paene acerbum et luctuosum rei publicae diem, cum Cn. Pisone socio, ne quem alium nominem, caedem optimatum facere voluisti. Quos non nominet intellegitis. Fuit enim opinio Catilinam et Cn. Pisonem, adulescentem perditum, coniurasse ad caedem senatus faciendam ante annum quam haec dicta sunt, Cotta et Torquato coss. ,eamque caedem ideo non esse factam quod prius quam parati essent coniuratis signum dedisset Catilina. Piso autem, cum haec dicerentur, perierat, in Hispaniam missus a senatu per honorem legationis ut avus suus ablegaretur. Ibi quidem dum iniurias provincialibus facit, occisus erat, ut quidem credebant, a Cn. Pompeii clientibus Pompeio non invito.