# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.453-462

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.453 to 1.462. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.453

An oblitus es te ex me, cum praeturam peteremus, petisse ut tibi primum locum concederem? Quod cum saepius ageres et impudentius a me (93) conten deres, meministi me tibi respondere impudenter te facere qui id a me peteres quod a te Boculus numquam impetrasset? Diximus iam supra Sullae ludis quos hic propter victoriam fecerit quadrigas C. Antonium et alios quosdam nobiles homines agitasse. Praeterea Antonius redemptas habebat ab aerario vectigales quadrigas, quam redemptionem senatori habere licet per legem. Fuit autem notissimus in circo quadrigarum agitator Boculus. Dicit de malis civibus: Qui postea quam illo quo conati erant Hispaniensi pugiunculo nervos incide re civium Romanorum non potuerunt, duas uno tempore conantur in rem publicam sicas destringere. Hispaniensem pugiunculum Cn. Pisonem appellat, quem in Hispania occisum esse dixi. Duas sicas Catilinam et Antonium appellari manifestum est. Hunc vos scitote Licinium gladiatorem iam immisisse capillum Catilinae iudiC. qu Q. ve Curium hominem quaestorium . Curius hic notissimus fuit aleator, damnatusque postea est. In hunc est hendecasyllabus Calvi elegans: Et talos Curius pereruditus. Huic orationi Ciceronis et Catilina et Antonius contumeliose responderunt, quod solum poterant, invecti in (94) novitatem eius. Feruntur quoque orationes nomine illorum editae, non ab ipsis scriptae sed ab Ciceronis obtrectatoribus: quas nescio an satius sit ignorare. Ceterum Cicero consul omnium consensu factus est: Antonius pauculis centuriis Catilinam superavit, cum ei propter patris nomen paulo speciosior manus suffragata esset quam Catilinae. (Deest epilogus)

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
