# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.46-59

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.46 to 1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.46

Cir. ver. a primo DCXL [§ 26] Ecquod in hac urbe maius umquam incendium fuit cui non consul subveniret? At tu illo ipso tempore apud socrum tuam cuius domum ad meam exhauriendam patefeceras sedebas. Post profectionem ex urbe Ciceronis bona eius P. Clodius publicavit; postquam direpta sunt omnia quae aut in domo aut in villis fuerunt, et ex eis ad ipsos consules lata complura, domus direpta primum, deinde inflammata ac diruta est. Socrus Pisonis quae fuerit invenire non potui, videlicet quod auctores rerum non perinde in domibus ac familiis feminarum, nisi illustrium, ac virorum nomina tradiderunt. (11) Paulo post [§ 27] Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, e miserrimis naturae sordibus cum experrecta tandem virtus celeriter et verum amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem requisivit. Profecto Cn. Pompeium significari intellegitis. Cir. ver. a primo DCCC [§ 35] De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem a quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul. Frater ille inimici mei, id est P. Clodi Ap. Claudius, sicut iam saepe significavi, tum fuit praetor. Duos tribunos de quibus ipsis quoque iam diximus, quos de lapide emptos ait, quia mercede id faciebant, Sex.Atilium Serranum et Q. Numerium significat. Cir. medium [§§ 38. 39] Appellatus est hic volturius illius provinciae, si dis placet, imperator. Ne tum quidem, Paule noster, tabellas cum laurea Romam mittere audebas? (12) Confido vos intellegere L. Paulum hunc significari qui fuit pater naturalis Africani posterioris, de Macedoniaque ultimum et Perse rege triumphavit. Macedoniam autem Piso in quem haec oratio est obtinuit; propter quod Paulum eum appellat, irridens eum quod ibi rem non prospere gessit. Cir. medium [§ 44] M. Marcellus qui ter consul fuit summa virtute, pietate, gloria militari, periit in mari: qui tamen ob virtutem in gloria et laude vivit.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
