# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.60-64

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.60 to 1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.60

Fortasse quaeratis quem dicat Marcellum. Fuit autem nepos M. Marcelli eius qui bello Punico secundo Syracusas vicit et quinque consulatus adeptus est. Hic autem Marcellus de quo Cicero dicit naufragio ad ipsam Africam periit paulo ante coeptum bellum Punicum tertium. Idem cum statuas sibi ac patri itemque avo poneret in monumentis avi sui ad Honoris et Virtutis, decore subscripsit: III MARCELLI NOVIES COSS . Fuit enim ipse ter consul, avus quin quies, pater semel: itaque neque mentitus est et apud imperitiores patris sui splendorem auxit. Cir. ver. a nov. DCCCC [§ 52] Me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expulerats, quam incenderas, (13) pontifices, consules, patres conscripti conlocarunt, mihique, quod antea nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt. Hoc Cicero oratorio more, non historico, videtur posuisse: nam multis aetatibus ante Ciceronem nulli id contigisse verum est, nemini vero umquam antea videamus ne parum caute dicat. Antiquis enim temporibus pluribus idem contigit; nam M. Valerio Maximo, ut Antias tradidit, inter alios honores domus quoque publice aedificata est in Palatio, cuius exitus quo magis insignis esset in publicum versus declinaretur, hoc est, extra privatum aperiretur. Varronem autem tradere M. Valerio, quia Sabinos vicerat, aedes in Palatio tributas, Iulius Hyginus dicit in libro piore de viris claris, et P. Valerio Volesi filio Publicolae aedium publice locum sub Veliis, ubi nunc aedis Victoriae est, populum ex lege quam ipse tulerat concessisse. Tradunt et Antiochi regis filio obsidi domum publice aedificatam, inter quos Atticus in annali: quae postea dicitur Lucili poetae fuisse. Varro quoque in libro III de vita populi Romani, quo loco refert quam gratus fuerit erga bene meritos, dicit Mutinae, quod in Sicilia cum equitatu suo transierat ad nos, civitatem Romae datam aedesque et pecuniam ex aerario.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
