Latin
1.8 to 1.14
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.8-14
Not analysed yet
Circa vers. LXXX Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet: neque enim hoc mea natura fert, nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur. Magnopere me haesitare confiteor quid sit quae re Cicero (3) Placentiam muni cipium esse dicat. Video enim in annalibus eorum qui Punicum bellum secundum scripserunt tradi Placentiam coloniam deductam pridie Kal. Iun. primo anno eius belli, P. Cornelio Scipione, patre Africani prioris, Ti.Sempronio Longo coss. Neque illud dici potest, sic eam coloniam esse deductam quemadmodum post plures aetates Cn. Pompeius Strabo, pater Cn. Pompei Magni, Transpadanas colonias deduxerit. Pompeius enim non novis colonis eas constituit sed veteribus incolis manentibus ius dedit Latii, ut possent habere ius quod ceterae Latinae coloniae, id est ut petendo magistratus civitatem Romanam adipiscerentur. Placentiam autem sex milia hominum novi coloni deducti sunt, in quibus equites ducenti. Deducendi fuit causa ut opponerentur Gallis qui eam partem Italiae tenebant. Deduxerunt IIIviri P. Cornelius Asina, P. Papirius Maso, Cn. Cornelius Scipio. Eamque coloniam LIII deductam esse invenimus: deducta est autem Latina. Duo porro genera earum coloniarum quae a populo Romano deductae sunt fuerunt, ut Quiritium aliae, aliae Latinorum essent. De se autem optime meritos Placentinos ait, quod illi quoque honoratissima decreta erga Ciceronem fecerunt certaveruntque in ea re cum tota Italia, cum de reditu eius actum est. (4) Paulo post De avo Pisonis materno: Hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset paucis post annis in eam civitatem nam tum erat ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est. Hoc quod dicit civitatem fuisse Placentiam, ab eadem persuasione ponit municipium fuisse. Avum autem maternum Pisonis primo Gallum fuisse ideo ait quod venisse eum in Italiam dicit trans Alpis, dein Gallicanum, quod in Italia consederit, Placentinum denique, postquam adscitus sit a Placentinis. Sed Pisonis avus multo post ea tempora fuit quibus Placentia colonia est deducta.