# QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.91-99

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76), 1.91 to 1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asconius/quintus-asconius-pedianus-c-9-b-c-c-a-d-76/1.91

Cir. ver. a novis. LXXXX [§ 95] L. Opimius eiectus patria est qui et post praeturam et consul maximis periculis rem publicam liberarat. Non in eo cui facta iniuria est sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. Notum est Opimium in praetura Fregellas cepisse, quo facto visus est ceteros quoque nominis Latini socios male animatos repressisse, eundemque in consulatu Fulvium Flaccum consularem et C. Gracchum tribunicium oppressisse, ob quam invidiam postea iudicio circumventus est et in exsilium actus. II. PRO M. SCAURO (18) Hanc quoque orationem eisdem consulibus dixit quibus pro Vatinio, L. Domitio Ahenobarbo et Appio Claudio Pulchro coss. Summus iudicii dies fuit a. d. IIII Nonas Septemb. Argumentum hoc est M. Scaurus M. Scauri filius qui princeps senatus fuit vitricum habuit Sullam: quo victore et munifico in socios victoriae ita abstinents fuit ut nihil neque donari sibi voluerit, neque ab hasta emerit. Aedilitatem summa magnificentia gessit, adeo ut in eius impensas opes suas absumpserit magnumque aes alienum contraxerit. Ex praetura provinciam Sardiniam obtinuit, in qua neque satis abstinenter se gessisse existimatus est et valde arroganter: quod genus morum in eo paternum videbatur, cum cetera industria nequaquam esset par. Erat tamen aliquando inter patronos causarum et, postquam ex provincia redierat, dixerat pro C. Catone, isque erat absolutus a. d. IIII Nona Quint. Ipse cum ad consulatus petitionem a. d. III Kal. Quint. Romam redisset, querentibus de eo Sardis, a P. Valerio Triario, adulescente parato ad dicendum et notae industriae (19) filio eius qui in Sardiania contra M. Lepidum arma tulerat et post in Asia legatus Pontoque L. Luculli fuerat, cum is bellum contra Mithridatem gereret postulatus est apud M. Catonem praetorem repetundarum, ut in Actis scriptum est, pridie Nonas Quintil. post diem tertium quam C. Cato erat absolutus.

---

Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asconius.html.
