# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.101-105

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.101-1.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.101

89. Nam primo illo testimonio scripto, confestim legere et in Saxonica lingua interpretari, atque inde perplures instituere studuit, ac veluti de illo felici latrone cautum est, Dominum Iesum Christum, Dominum suum, immoque omnium, iuxta se in venerabili sanctae Crucis patibulo pendentem cognoscente; quo subnixis precibus, inclinatis solummodo corporalibus oculis, quia aliter non poterat, erat enim totus confixus clavis, submissa voce clamaret: 'Memento mei, cum veneris in regnum tuum, Christe,' qui Christianae fidei rudimenta in gabulo primitus inchoavit discere. Hic aut aliter, quamvis dissimili modo, in regia potestate sanctae rudimenta scripturae, divinitus instinctus, praesumpsit incipere in venerabili Martini solemnitate. Quos flosculos undecunque collectos a quibuslibet magistris discere et in corpore unius libelli, mixtim quamvis, sicut tunc suppetebat, redigere, usque adeo protelavit quousque propemodum ad magnitudinem unius psalterii perveniret. Quem enchiridion suum, id est manualem librum, nominari voluit, eo quod ad manum illum die noctuque solertissime habebat; in quo non mediocre, sicut tunc aiebat, habebat solatium.
90. Sed, sicut a quodam sapiente iamdudum scriptum est
invigilant animi, quibus est pia cura regendi,
magnopere invigilandum mihi censeo in eo, quod ante aliquam, quamvis dissimili modo, similitudinem inter illum felicem latronem et regem composuerim: namque patibulum exosum est unicuique, ubicunque male habet. Sed quid faciat, si non possit se inde eripere aut etiam effugere, vel qualicunque arte causam suam meliorare ibidem commorando? Debet ergo, velit, nolit, cum moerore et tristitia sufferre, quod patitur.
91. Erat itaque rex, ille multis tribulationum clavis confossus, quamvis in regia potestate constitutus; nam a vigesimo aetatis anno usque ad quadragesimum quintum annum, quem nunc agit, gravissima incogniti doloris infestatione incessanter fatigatur, ita ut ne unius quidem horae securitatem habeat, qua aut illam infirmitatem non sustineat aut sub illius formidine lugubriter prope constitutus non desperet. Praeterea assiduis exterarum gentium infestationibus, quas sedulo terra marique sine ullius quieti temporis intervallo sustinebat, non sine materia inquietabatur. Quid loquar de frequentibus contra paganos expeditionibus et bellis et incessabilibus regni gubernaculis? De cotidiana nationum, quae in Tyrreno mari usque ultimum Hiberniae finem habitant? Nam etiam de Hierosolyma ab El patriarcha epistolas et dona illi directas vidimus et legimus. De civitatibus et urbibus renovandis et aliis, ubi nunquam ante fuerant, construendis? Aedificiis aureis et argenteis incomparabiliter, illo edocente, fabricatis? De aulis et cambris regalibus, lapideis et ligneis suo iussu mirabiliter constructis? De villis regalibus lapideis antiqua positione motatis et in decentioribus locis regali imperio decentissime constructis? Qui maxima, excepto illo dolore, perturbatione et controversia suorum, qui nullum aut parvum voluntarie pro communi regni necessitate vellent subire laborem. Sed tamen ille solus divino fultus adminiculo susceptum semel regni gubernaculum, veluti gubernator praecipuus, navem suam multis opibus refertam ad desideratum ac tutum patriae suae portum, quamvis cunctus propemodum lassis suis nautis, perducere contendit, haud aliter titubare ac vacillare, quamvis inter fluctivagos ac multimodos praesentis vitae turbines, non sinebat. Nam assidue suos episcopos et comites ac nobilissimos, sibique dilectissimos suos ministros, necnon et praepositos, quibus post Dominum et regem omnis totius regni potestas, sicut dignum, subdita videtur, leniter docendo, adulando, hortando, imperando, ad ultimum inoboedientes, post longam patientiam, acrius castigando, vulgarem stultitiam et pertinaciam omni modo abominando, ad suam voluntatem et ad communem totius regni utilitatem sapientissime usurpabat et annectebat. At si inter haec regalia exhortamenta propter pigritiam populi imperata non implentur, aut tarde incepta tempore necessitatis ad utilitatem exercentium minus finita non provenirent, ut de castellis ab eo imperatis adhuc non inceptis loquar, aut nimium tarde inceptis ad perfectum finem non perductis, et hostiles copiae terra marique irrumperent, aut, ut saepe evenit, utraque parte, tunc contradictores imperialium diffinitionum inani poenitentia pene exinaniti verecundabantur. Inanem enim poenitentiam scriptura teste nomino, qua homines innumerabiles nimio detrimento pluribus insidiis perpetratis saepe perculsi dolent. Sed quamvis per hanc rem, heu, proh dolor! eulogii miserabiliter contristentur, et perditis eorum patribus, coniugibus, liberis, ministris, servis, ancillis, operibus et omni supellectili flebiliter commoveantur, quid detestabilis iuvat poenitentia, quando nec occisis suis propinquis succurrere valent, nec captivos suos a captivitate exosa redimere, nec etiam interdum sibimet, qui evaserint, adiuvare valent, quoniam propriam unde sustentent vitam non habent. Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
