Latin
Lines 1.106-1.108
Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.106-108
Not analysed yet
92. De voto quoque et proposito excellentissimae meditationis suae, quam semper inter prospera et adversa sua nullo modo praetermittere poterat, praetereundum esse hoc in loco utiliter non existimo. Nam, cum de necessitate animae suae solito cogitaret, inter cetera diuturna et nocturna bona, quibus assidue et maxime studebat, duo monasteria construi imperavit: unum monachorum in loco, qui dicitur Aethelingaeg, quod permaxima gronna paludosissima et intransmeabili et aquis undique circumcingitur, ad quod nullo modo aliquis accedere potest nisi cauticis, aut etiam per unum pontem, qui inter duas arces operosa protelatione constructus est: in cuius pontis occidentali limite arx munitissima praefati regis imperio pulcherrima operatione consita est; in quo monasterio diversi generis monachos undique congregavit et in eodem collocavit.
93. Nam primitus, quia nullum de sua propria gente nobilem ac liberum hominem, nisi infantes, qui nihil boni eligere nec mali respuere pro teneritudine invalidae aetatis adhuc possunt, qui monasticam voluntarie vellet subire vitam, habebat; nimirum quia per multa retroacta annorum curricula monasticae vitae desiderium ab illa tota gente, nec non et a multis aliis gentibus, funditus desierat, quamvis perplurima adhuc monasteria in illa regione constructa permaneant, nullo tamen regulam illius vitae ordinabiliter tenente, nescio quare, aut pro alienigenarum infestationibus, qui saepissime terra marique hostiliter irrumpunt, aut etiam pro nimia illius gentis in omni genere divitiarum abundantia, propter quam multo magis id genus despectae monasticae vitae fieri existimo; ideo diversi generis monachos in eodem monasterio congregare studuit.
94. Primitus Iohannem, presbyterum monachum, scilicet Eald-saxonum genere, abbatem constituit; deinde ultramarinos presbyteros quosdam et diaconos. Ex quibus, cum nec adhuc tantum numerum, quantum vellet, haberet, comparavit etiam quamplurimos eiusdem gentis Gallicae, ex quibus quosdam infantes in eodem monasterio edoceri imperavit, et subsequenti tempore ad monachicum habitum sublevari. In quo etiam monasterio unum paganicae gentis edoctum in monachico habitu degentem, iuvenem admodum, vidimus, non ultimum scilicet eorum.