# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.109-111

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.109-1.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.109

95. Facinus quoque in eodem monasterio quodam tempore perpetratum muti taciturnitate silentii oblivioni traderem, quamvis indignum facinus est, quia per totam scripturam impiorum turpia facta inter venerabilia iustorum, sicut zizania et lolium in tritici segetibus, interseminantur: bona scilicet ut laudentur, sequantur, aequiparentur, sectatores quoque eorum omni honore venerabili digni habeantur; mala vero vituperentur, execrentur, et ut omnino effugiantur, imitatores quoque eorum omni odio et despectione ac vindicta corripiantur.
96. Nam quodam tempore, cum instinctu diabolico quidam sacerdos et diaconus, Gallici genere, ex praefatis monachis, invidia quadam excitati contra suum abbatem praefatum Iohannem, nimium latenter in tantum amaricati sunt, ut Iudaico more dominum suum dolo circumvenirent et proderent. Nam duos eiusdem gentis Gallicae servulos praemio conductos ita fraudulenter docuerunt, ut nocturno tempore, cum omnes delectabili corporis quiete graviter dormirent, patefactam armati intrarent ecclesiam; quam post se iterum solito more clauderent et unicum abbatis adventum in ea absconditi praestolarentur. Cumque solus solito orandi causa ecclesiam latenter intraret, et ante sanctum altare flexis ad terram genubus se inclinaret, hostiliter irruentes in eum, tunc eum ibidem occiderent. Cuius corpus exanime inde trahentes ante ostium cuiusdam meretricis, quasi illic occisus esset in meretricando, iactarent. Quod etiam machinaverunt, crimen crimini addentes, sicut dictum est: 'Et erit novissimus error peior priore.' Sed divina misericordia, quae semper innocentibus solet subvenire, impiam impiorum meditationem maxima ex parte frustrata est, quo non per omnia evenirent, sicut proposuerant.
97. Omni itaque mala doctrina a malis doctoribus malis auditoribus elucubratim exposita et condicta, nocte adveniente atque suppetenti, et impunitate promissa, latrunculi duo armati in ecclesia concluserunt, adventum abbatis praestolantes. Cumque media nocte Iohannes solito furtim, nemine sciente, orandi gratia ecclesiam intrasset et flexis genibus ante altare incurvaret, tunc duo illi latrunculi ex improviso dispoliatis gladiis in eum irrumpunt et crudelibus afficiunt vulneribus. Sed ille ut solito ac semper acris ingenio et, ut audivimus de eo a quibusdam referentibus, bellicosae artis non expers, si in meliori disciplina non studeret, statim ut sonitus latronum audivit, priusquam videret, insurgens acriter in eos, antequam vulneratur, et vociferans, quantum poterat reluctabatur, inclamitans daemones esse et non homines; non enim aliter sciebat, quia nec hoc homines ausos esse existimabat. Vulneratus est tamen antequam sui advenirent. Sui ergo hoc rumore expergefacti et etiam, audito daemonum nomine, perterriti utrique et inexpertes, et etiam illi, Iudaico more, domini sui proditores, hinc inde ad ecclesiae ostia concurrunt, sed antequam advenirent, latrunculi praecipiti cursu ad proximantia sibi gronnae latibula, semivivum abbatem relinquentes, confugiunt. Monachi vero seniorem suum semivivum colligentes, cum gemitu et moerore domum reportaverunt, sed nec etiam illi dolosi minus lachrymabantur innocentibus. Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere. His ita relatis, ad incepta redeamus.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
