Latin
Lines 1.112-1.114
Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.112-114
Not analysed yet
98. Aliud quoque monasterium iuxta orientalem portam Sceftesburg, habitationi sanctimonialium habile, idem praefatus rex aedificari imperavit; in quo propriam filiam suam Aethelgeofu, devotam Deo virginem, abbatissam constituit, cum qua etiam aliae multae nobiles moniales in monastica vita Deo servientes in eodem monasterio habitant. Quae duo monasteria terrarum possessionibus et omnibus divitiis locupletatim ditavit.
99. His ita diffinitis, solito suo more intra semetipsum cogitabat, quid adhuc addere potuisset, quod plus placeret ad piam meditationem; non inaniter incepta, utiliter inventa, utilius servata est. Nam iamdudum in lege scriptum audierat, Dominum decimam sibi multipliciter redditurum promisisse atque fideliter servasse, decimamque sibi multipliciter redditurum fuisse. Hoc exemplo instigatus et antecessorum morem volens transcendere, dimidiam servitii sui partem, diurni scilicet et nocturni temporis, nec non etiam dimidiam partem omnium divitiarum, quae annualiter ad eum cum iustitia moderanter acquisitae pervenire consueverant, Deo devote et fideliter toto cordis affectu pius meditator se daturum spopondit; quod et quantum potest humana discretio discernere et servare, subtiliter ac sapienter adimplere studuit. Sed ut solito suo more cautus evitaret, quod in alio divinae scripturae loco cautum est: 'Si recte offeras, recte autem non dividas, peccas,' quod Deo libenter devoverat quomodo recte dividere posset, cogitavit, et, ut dixit Salomon, 'Cor regis in manu Domini,' id est consilium; consilio divinitus invento omnium uniuscuiusque anni censuum successum bifarie primitus ministros suos dividere aequali lance imperavit.
100. His ita divisis, partem primam secularibus negotiis pertinere addixit, quam etiam in tribus partibus sequestrari praecepit, cuius primam divisionis partem suis bellatoribus annualiter largiebatur, item suis ministris nobilibus, qui in curto regio vicissim commorabantur, in pluribus ministrantes ministeriis. Ita enim ordinabiliter agebatur regalis familiaritas tribus omni tempore vicissitudinibus: in tribus namque cohortibus praefati regis satellites prudentissime dividebantur, ita ut prima cohors uno mense in curto regio die noctuque administrans commoraretur, menseque finito et adveniente alia cohorte, prima domum redibat, et ibi duobus, propriis quivis necessitatibus studens, commorabatur mensibus. Secunda itaque cohors mense peracto, adveniente tertia, domum redibat, ut ibi duobus commoraretur mensibus. Sed et illa, finito unius mensis ministerio et adveniente prima cohorte, domum redibat, ibidem commoratura duobus mensibus. Et hoc ordine omnibus vitae praesentis temporibus talium vicissitudinum in regali curto rotatur administratio.