# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.115-117

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.115-1.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.115

101. Talibus itaque primam de tribus praedictis partibus partem, unicuique tamen secundum propriam dignitatem et etiam secundum proprium ministerium largiebatur; secundam autem operatoribus, quos ex multis gentibus collectos et comparatos propemodum innumerabiles habebat, in omni terreno aedificio edoctos: tertiam autem eiusdem partem advenis ex omni gente ad eum advenientibus longe propeque positis et pecuniam ab illo exigentibus, etiam et non exigentibus, unicuique secundum propriam dignitatem, mirabili dispensatione laudabiliter et, sicut scriptum est 'Hilarem datorem diligit Deus,' hilariter impendebat.
102. Secundam vero partem omnium divitiarum suarum, quae annualiter ad eum ex omni censu perveniebant et in fisco reputabantur, sicut iam paulo ante commemoravimus, plena voluntate Deo devovit, et in quatuor partibus aequis etiam curiose suos ministros illam dividere imperavit, ea condicione, ut prima pars illius divisionis pauperibus uniuscuiusque gentis, qui ad eum veniebant, discretissime erogaretur. Memorabat etiam in hoc, quantum humana discretio custodire poterat, illius sancti papae Gregorii observandam esse sententiam, qua discretam mentionem dividendae eleemosynae ita dicens agebat: 'Nec parvum cui multum, nec multum cui parvum, nec nihil cui aliquid, nec aliquid cui nihil.' Secundam autem duobus monasteriis, quae ipse fieri imperaverat, et servientibus in his Deo, de quibus paulo ante latius disseruimus; tertiam scholae, quam ex multis suae propriae gentis nobilibus et etiam pueris ignobilibus studiosissime congregaverat; quartam circum finitimis in omni Saxonia et Mercia monasteriis, et etiam quibusdam annis per vices in Britannia et Cornubia, Gallia, Armorica, Northanhymbris, et aliquando etiam in Hybernia, ecclesiis et servis Dei inhabitantibus, secundum possibilitatem suam, aut ante distribuit, aut sequenti tempore erogare proposuit, vita sibi et prosperitate salva.
103. His ita ordinabiliter ab eodem rege dispositis, memor illius divinae scripturae sententiae, qua dicitur: 'Qui vult eleemosynam dare, a semet ipso debet incipere,' etiam quid a proprio corporis sui et mentis servitio Deo offerret, prudenter excogitavit; nam non minus de hac re quam de externis divinis Deo offerre proposuit, quin etiam dimidiam partem servitii mentis et corporis, in quantum infirmitas et possibilitas atque suppetentia permitteret, diurno scilicet ac nocturno tempore, suapte totisque viribus se redditurum Deo spopondit. Sed quia distantiam nocturnarum horarum omnino propter tenebras, et diurnarum propter densitatem saepissime pluviarum et nubium aequaliter dignoscere non poterat, excogitare coepit, qua ratione fixa et sine ulla haesitatione hunc promissum voti sui tenorem leto tenus incommutabiliter, Dei fretus misericordia, conservare posset.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
