# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.14-17

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.14-1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.14

2. De genealogia matris eius. Mater quoque eiusdem Osburh nominabatur, religiosa nimium femina, nobilis ingenio, nobilis et genere; quae erat filia Oslac, famosi pincernae Aethelwulfi regis. Qui Oslac Gothus erat natione; ortus enim erat de Gothis et Iutis, de semine scilicet Stuf et Wihtgar, duorum fratrum et etiam comitum, qui, accepta potestate Uuectae insulae ab avunculo suo Cerdic rege et Cynric filio suo, consobrino eorum, paucos Britones eiusdem insulae accolas, quos in ea invenire potuerunt, in loco, qui dicitur Guuihtgaraburhg, occiderunt. Ceteri enim accolae eiusdem insulae ante aut occisi erant aut exules aufugerant.
3. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLI, nativitatis autem Aelfredi regis tertio, Ceorl, Domnaniae comes, cum Domnaniis contra paganos pugnavit in loco, qui dicitur Uuicganbeorg, et Christiani victoriam habuerunt. Et ipso eodem anno primum hiemaverunt pagani in insula, quae vocatur Sceapieg, quod interpretatur 'insula ovium'; quae sita est in Tamesi flumine inter East-Seaxum et Cantuarios, sed ad Cantiam propior est quam ad East-Seaxum; in qua monasterium optimum constructum est.
4. Eodem quoque anno magnus paganorum exercitus cum trecentis et quinquaginta navibus in ostium Tamesis fluminis venit et Doruberniam, id est Cantwariorum civitatem, (quae est sita in aquilonari ripa Tamesis fluminis, in confinio East-Seaxum et Middel-Seaxum, sed tamen ad East-Seaxum illa civitas cum veritate pertinet) depopulati sunt, et Beorhtulfum, Merciorum regem, cum omni exercitu suo, qui ad proeliandum contra illos venerat, in fugam verterunt.
5. His ibi ita gestis, praedictus paganorum exercitus perrexit in Suthrie, quae paga sita est in meridiana Tamesis fluminis ripa ab occidentali parte Cantiae. Et Aethelwulfus, Saxonum rex, et filius suus Aethelbaldus cum omni exercitu in loco, qui dicitur Aclea, id est 'in campulo quercus,' diutissime pugnaverunt; ibique, cum diu acerrime et animose ex utraque parte pugnatum esset, maxima pars paganae multitudinis funditus deleta et occisa est, ita qualiter nunquam in aliqua regione in una die, ante nec post, ex eis occisam esse audivimus, et Christiani victoriam honorifice tenuerunt et loco funeris dominati sunt.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
